monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 9
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, VIII. De oratorio Martiniacensis praedii. <<<     >>> X. De uva vitis, quam ipse plantavit, et de cera sepulcri.

Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT IX. De oleo sepulcri eius.

1 Aredius autem presbyter ex Lemovicino, vir summae bonitatis ac sanctitatis, quadam vice dum mecum resideret in cellula, sollicitus esse coepi, si aliqua in oratorio miracula ubi reliquias beati Antistitis collocaverat ostenderentur.2 Qui ita retulit, quod tempore quo beatus Eufronius erat episcopus, ad Turonicam urbem venit, in qua diu commoratus plenam ampullulam olei de sepulcro sancti Antistitis abstulit.3 Regressusque ad domum, dum fatigatus ex itinere resideret, et viae labores matri referret, subito ficta percutitur tam graviter, ut nec anhelitum resumere posset.4 Conversus vero ad oratorium in quo beati Antistitis reliquiae tenebantur, deductaque in vigiliis nocte, mane de oleo quod attulerat, locum infirmitatis inunxit, sedatoque dolore convaluit.5 Post haec quidam manum inflatam ab spina percussam detulit, quae protinus ut de oleo delibuta est, incolumitati donatur.6 Mulier quae sensum perdiderat, et quibusdam horis daemonium putabatur habere, de hoc oleo tacta, sanata est.7 Nam et alius abbas, eiusdem cellulae proximus, de hoc oleo caeci oculos attigit, qui protinus visum recepit.8 Sed et cum multos energumenos exinde restituisset sanitati, uni qui atrociorem, ut credo, daemonem habebat, super caput de oleo posuit: illico daemonem per fluxum ventris egessit; et alteri in ungula pollicis daemonium descendit.9 Quo viso presbyter super digitum oleum infudit, moxque disrupto corio, sanguine defluente, discessit.10 Haec ille de oleo retulit.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.143 bnf1712.162 bnf2204.178

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik