monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 8
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, VII. De arbore erecta. <<< >>> IX. De oleo sepulcri eius.
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT VIII. De oratorio Martiniacensis praedii.
1 Igitur Turonico oppido oratorium erat propinquum, situm in villa Martiniacensi, in quo celebre ferebatur saepius orasse Martinum.2 Denique Guntharius abbas dum gregi monasteriali praeesset, si viam quae haud procul ab oratorio inceditur casu conferente tereret, oratione facta transibat.3 Post assumptum vero episcopatum, aggerem ipsum praeteriens, venit ante oratorium, sed distulit ad orationem in loco descendere: illico equus conversum habens caput ad oratorium, in media restat via.4 Dehinc verberatur calcibus, loris agitur, urgetur stimulis: sed tanquam aeneus non movetur.5 Tunc sacerdos sensit se virtute divina teneri; et descendens, facta oratione, equite ascenso praeteriit.6 Velim, o sonipes, si tibi os Dominus, uti quondam fecit asinae, reseraret, diceres quid vidisti spectabile, ut non incederes; quid amabile, ut ostium cellulae contemplareris; quid formidabile, ut ascensorem orare compelleres.7 Nempe altiore voce clamares quia claritatem Martini cernens movere non es ausus, nisi tuus occursum debitum praeponeret dominus.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.142 bnf1712.162 bnf2204.178
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik