monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 7
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, VI. De lapide in quo Sanctus sedit. <<< >>> VIII. De oratorio Martiniacensis praedii.
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT VII. De arbore erecta.
1 Fuit et in Nobiliacensi pago urbis Turonicae arbor, quae ab impulsu venti ruens, viam publicam impediebat.2 Quod iter cum vir beatus ageret, viantium motus misericordia, facto desuper signo crucis, erexit eam.3 Quae usque nunc stare iuxta viam erecta visa est, etiam praemortua: quia spoliata cortice, vivebat tamen honore viri Dei; de quo cortice multi fideliter eradentes, ut dilutam aqua [Ed., aquam] sumebant, mox medicamina capiebant.4 Vidimus etiam nos hanc arborem erectam.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.142 bnf1712.162 bnf2204.178