monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 6
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, V. De eodem, et sepulcro Vitalinae virginis. <<<     >>> VII. De arbore erecta.

Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT VI. De lapide in quo Sanctus sedit.

1 Plurima quidem fecit in hoc saeculo, de quibus scriptores eius Vitae multa praeterierunt, dum fastidium arcere detrahentium adnisi sunt, ne non crederentur ab his qui bonorum sanctitatem linguis veneficis impugnare saepius volunt.2 Sed nos qui quotidie, indigni quidem, eius miracula cernimus ad sepulcrum, quia non est opus sanis medicus, sed qui male habent, absurdum duximus si ea quae evidenter ab eo prius gesta cognovimus sileamus.3 Quod si quis est adhuc infidelis et aemulus, ut haec non credat, accedat ad basilicam, et videbit quotidie et nova agi, et quae facta dudum fuerant iterari.4 Et quia tertium de eius operibus libellum scripsimus, ne et hic liber ab eius virtutibus sit immunis, scribere in eodem aliqua de his quae nobis evidenter sunt comperta tractavimus, quia multa sunt, sicut saepe testati sumus, quae hactenus latuerunt.5 Exstat nunc in ipsa superius memorata basilica, quam in eius honore fideles aedificaverunt, lapis, super quem virbeatus dicitur resedisse.6 Post multum autem tempus, Leo quidam presbyter, ut sibi sepulcrum deponeret, lapidem sanctum a loco demovit: nec mora, ad domum suam cum tremore rediens, correptus a febre, die tertia exspiravit, cognitumque est offensum Antistitem habuisse.7 Hoc igitur nostro tempore gestum recolimus.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.141 bnf1712.162 bnf2204.177

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik