monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 5
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, IV. De sancto Martino Turonico episcopo, et sepulcro sancti Gatiani. <<<     >>> VI. De lapide in quo Sanctus sedit.

Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT V. De eodem, et sepulcro Vitalinae virginis.

1 Simile huic facto apud Arthionam Arvernensem vicum referre saepius senes viros audivi (An. 390, 25 Maii).2 Vitalina quaedam religiosa in hoc loco quiescit, ad cuius beatus Martinus tumulum veniens, dedit salutationem.3 Et illa ut sibi dignaretur benedicere flagitavit.4 Postquam autem expleverunt orationem, conversus vir beatus: Dic, ait, sanctissima virgo, si iam Domini praesentiam meruisti? Quae ait: Restitit mihi una causa, quae facilis in saeculo videbatur.5 Sexta enim feria, qua Redemptorem mundi passum novimus, aquis ablui caput.6 Recedens autem beatus Confessor a tumulo Virginis, ait suis: Vae nobis qui in hoc mundo versamur! si haec virgo Christo sacrata hinc offendiculum meruit, quod sexta feria abluit caput, quid nos faciemus quos quotidie fallax saeculum peccare persuadet? Multa etiam in eo vico vir beatus operatus est, quae insequi longum putavi.7 Egressus autem vir Dei ab Arthonensi vico, ad urbem Arvernam gressum direxit.8 Audientes autem senatores urbis, qui tunc in loco illo nobilitatis Romanae stemmate refulgebant, quod scilicet vir sanctus appropinquaret urbi, egressi sunt in occursum eius cum equitibus et carrucis, cum curribus atque rhedis: at ille asello impositus, super stratum vilissimum residens, cum advenisset in cacumen montis Belenatensis, de quo vici Ricomagensis positio contemplatur, vidit hos cum his pompis ad se accedere, dixitque: Quid sibi volunt hi, qui nobis cum hoc apparatu appropinquant? Respondit unus qui prior accesserat, quia senatores Arverni veniunt in occursum tui Cui ille: Non est meum, inquit, ut cum hac iactantia ingrediar in urbem eorum.9 Et confestim, retorto retrorsum aselli freno, viam qua venerat regredi coepit.10 At illi consequentes, eum suppliciter deprecabantur, ut ad urbem accederet, dicentes: Audivimus famam sanctitatis tuae, multi sunt enim infirmi quos te oporteat visitare.11 Cumque obtinere non possent, impositis manibus super infirmos qui advenerant, sanitati restituit, et ad vicum Arthonensem regressus est.12 Exstat nunc in hoc loco cancellus, in quo Sanctus dicitur stetisse.13 Post haec accedens ad tumulum Virginis, ait: Gaude nunc, Vitalina soror beatissima; post triduum enim maiestati dominicae praesentaberis.14 Et discessit ab eo loco.15 Posthaec multis per visum Virgo ostensa est, et beneficia petita praebuit, et diem obitus sui in quo commemoratio eius celebraretur edixit.16 Quod non aliter sentiendum est, nisi quia beati Antistitis obtentu, dominicae maiestatis praesentiam meruisset, ut haec deinceps ageret.17 Quodam autem tempore celebratis in eius honorem vigiliis, cum archipresbyter loci Eulalius clericos convivio invitasset, Edatius vero alius presbyter viduis ac pauperibus reliquis edulium praepararet, et uni pisces deessent, alteri vinum bonum, commonitus piscator quidam per visum a Virgine est ut archipresbytero piscium copiam deferret.18 Surrexitque e lectulo, invenitque immanem esocem in lapsum suum, quem ubi iussus fuit exhibuit.19 Edatio autem presbytero apparuit similiter per visum, dicens: Vade, et sub una arbore atrii inveniens unum traintem; ipsum donans, vinum dignum epulis pauperum comparabis.20 At ille nulli quae viderat narravit: abiit, inquisivit, reperit; coemptoque vino, pauperes Christi refecit.21 Sicque virtus Virginis utrique apparens, de speciebus quae minus erant utrumque locupletavit.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.140 bnf1712.161 bnf2204.176

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik