monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 3
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, II. De sancto Hilario episcopo Pictaviensi. <<< >>> IV. De sancto Martino Turonico episcopo, et sepulcro sancti Gatiani.
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT III. De sancto Eusebio Vercellensi episcopo.
1 Eusebius vero Vercellensis episcopus (An. 370, 1 Aug.) magnum huic Hilario adiutorium contra haereses fuit, qui vivere se post tumulos praesentibus virtutibus manifestat.2 Nam in die natalis sui cum multi infirmi salventur, energumeni tamen rotatu valido per totam ecclesiam debacchantes, et nimio confitentes se torqueri cruciatu, elevati in aera, lychnos qui ad officium luminis succenduntur, manu verberantes effringunt; de quo perfusi liquore, illico discedente daemone, personae purgantur; scitque tunc populus tot infirmos esse mundatos quot viderit lychnos effractos.3 Sed et omnia quae sub ditione basilicae eius habentur ita pia protectione conservat, ne exinde quidquam auferatur ab aliquo.4 Nam videas inter hostes iniquos greges pecorum iumentorumque et ovium, nec penitus a quoquam attingi, cum vox sonuerit.5 Confessoris sunt haec Eusebii.6 Huius sancti reliquias mater mea in oratorio domus suae locavit.7 Factum est autem quadam die per hiemem dum collocutione hilari pro longinquitate noctis diutius ante focum, qui multa lignorum strue compositus fuerat, resideret, familia iam dormitante, surrexit, et se lectulo haud procul ab ipso igne locavit.8 Dormientibus autem cunctis, scintillae flammarum ad trabes usque conscendunt, de quibus apprehensa una earum, valide coepit flammas spargere: sed credo virtute Sancti illius, cuius reliquiae propinquae erant, flamma contra naturam desursum incurvata retorquetur.9 Nec ad tectum, ut mos est, extenditur, sed deorsum fluit: ut putares non flammam, sed vellera lanae de trabe pendere: nec exurebat trabem, nisi tantum ardeus per ipsam vagabatur, donec expergefacta materfamilias, vocatis servientibus, aqua superposita, restinxit incendium, quo facile omnis domus cunctis dormientibus exuri potuisset, si virtus Beati defuisset.
Gregorius Turonensis HOME
bav865.138 bnf1712.160 bnf2204.176
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik