monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 2
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, PRIMUM. De virtutibus angelorum. <<<     >>> III. De sancto Eusebio Vercellensi episcopo.

Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT II. De sancto Hilario episcopo Pictaviensi.

1 Hilarius beatissimus quarto exsilii anno ad urbem propriam est regressus, impletoque operis boni cursu, migravit ad Dominum (An. 368, 13 Ian.).2 Ad cuius beatum sepulcrum multae quidem virtutes ostensae narrantur, quas liber vitae eius continet.3 Sed tamen duo leprosi in eodem loco mundati sunt.4 Mons enim erat in Gabalitano territorio, cognomento Helanus, lacum habens magnum: ad quem certo tempore multitudo rusticorum, quasi libamina lacui illi exhibens, linteamina proiiciebat, ac pannos qui ad usum vestimenti virilis praebentur; nonnulli lanae vellera; plurimi etiam formas casei ac cerae, vel panis, diversasque species, unusquisque iuxta vires suas, quae dinumerare perlongum puto.5 Veniebant autem cum plaustris potum cibumque deferentes, mactantes animalia, et per triduum epulantes.6 Quarta autem die, cum discedere deberent, anticipabat eos tempestas cum tonitruo et coruscatione valida; et in tantum imber ingens cum lapidum violentia descendebat, ut vix se quisquam eorum putaret evadere.7 Sic fiebat per singulos annos, et involvebatur insipiens populus in errore.8 Post multa vero tempora, quidam sacerdos ex urbe ipsa episcopatu assumpto accessit ad locum, praedicavitque turbis ut absisterent ab his, ne coelesti ira consumerentur: sed nequaquam eius praedicatio a cruda rusticitate recipiebatur.9 Tunc inspirante Divinitate, sacerdos Dei basilicam in honore beati Hilarii Pictaviensis eminus ab ora stagni aedificavit, in qua reliquias eius locavit, dicens populo: Nolite, filioli, nolite peccare ante Dominum; nulla est enim religio in stagno.10 Nolite maculare animas vestras in his ritibus vanis, sed potius cognoscite Deum, et amicis eius venerationem impendite: adorate autem sanctum Hilarium Dei antistitem, cuius hic reliquiae sunt conditae; ipse enim potest pro vobis apud Dei misericordiam intercessor assistere.11 Tunc homines compuncti corde, conversi sunt: et relinquentes lacum, omnia quae ibidem proiicere erant soliti, ad sanctam basilicam proferebant; et sic ab errore quo vincti fuerant relaxati sunt.12 Sed et tempestas deinceps a loco illo prohibita est; nec ultra in hac solemnitate, quae Dei erat, nocuit, postquam beati Confessoris ibidem sunt reliquiae collocatae.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.137 bnf1712.160 bnf2204.175

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik