monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 1
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, Praefatio. <<<     >>> II. De sancto Hilario episcopo Pictaviensi.

Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, CAPUT PRIMUM. De virtutibus angelorum.

1 Igitur dum in Arverno territorio commorarer, vir mihi fidelis retulit, et scio quia vera narravit, quia evidenter cognovi gesta fuisse quae dixit.2 Iubet, inquit, fieri ex annonis aqua infusis atque decoctis, messoribus poculum praeparari.3 Hanc autem coctionem Orosius a coquendo ceriam vocari narravit: quod cum praeparatum fuisset, et in vase reconditum, atque ille apud urbem moras innecteret, ut mos servorum est, maxima parte exhausta, exiguam dominicis usibus reliquerunt.4 Ille quoque fidus de iussione invitare messores iubet, ut eo ab urbe redeunte hos segetem decidere reperiret.5 Quo facto iam operariis in segete collocatis circiter septuaginta, advenit dominus fundi, perscrutansque qualitatem quantitatemque potus, perparum reperit.6 Tunc pudore confusus, et sibi factum ad verecundiam reputans, ne potus deficeret operariis, quod, ut ipse arbitrabatur, super quinque modiorum mensuram non erat, quid ageret, quo se verteret, in ambiguo dependebat.7 Tandem inspirante Domino, conversus ad vasculum, nomina angelorum sanctorum, quae sacrae docent lectiones, super aditum eius devote invocat, orans ut virtus eorum parvitatem hanc in abundantiam convertere dignaretur, ne operariis deficeret quod haurirent.8 Mirum dictu! tota die ab hoc extractum nunquam defuit bibentibus; sed usquequo nox finem operandi fecit, omnibus fuit in abundantia ministratum.
Gregorius Turonensis HOME

bav865.136 bnf1712.160 bnf2204.175

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik