monumenta.ch > Gregorius Turonensis > Praefatio.
>>> Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, PRIMUM. De virtutibus angelorum.
Gregorius Turonensis, De gloria beatorum confessorum, Praefatio.
1 891-892 Pudet insipienti, reprobo imperitoque atque inerti, illud aggredi quod non potest adimplere: sed quid faciam? quod occuli non patior, quae de beatorum virtutibus vel ipse saepius inspexi, vel per relationem bonorum virorum et certae fidei evidenter gesta cognovi: sed timeo ne cum scribere coepero, quia sum sine litteris rhetoricis et arte grammatica, dicat mihi aliquis [Al., alter]: Ausu rustico et idiota, ut quid nomen tuum inter scriptores indi aestimas? Aut opus hoc a peritis accipi putas, cui ingenium artis non suppeditat, nec ulla litterarum scientia subministrat? qui nullum argumentum utile in litteris habes, qui nomina discernere nescis; saepius pro masculinis feminea, pro femineis neutra, et pro neutris masculina commutas, qui ipsas quoque praepositiones, quas nobilium dictatorum observari sanxit autoritas, loco debito plerumque non locas.2 Nam pro ablativis accusativa, et rursum pro accusativis ablativa ponis.3 Putasne videbitur ut hos piger palaestrae ludum exerceat, aut asinus segnis inter sphaeristarum ordinem celeri volatu discurrat? Aut certe numquid poterit corvus nigredinem suam albentium columbarum pennis obtegere, aut obscuritas picis, liquoris lactei colore mutari? Nempe ut ista fieri possibile non est, ita nec tu poteris inter scriptores alios haberi.4 Sed tamen respondebo illis, et dicam: Quia opus vestrum facio, et per meam rusticitatem vestram prudentiam exercebo.5 Nam, ut opinor, unum beneficium vobis haec scripta praebebunt: scilicet, ut quod nos inculte et breviter stylo nigrante describimus, vos poteritis lucide ac splendide stante versu in paginis prolixioribus dilatare.6 Igitur in primo libello inseruimus aliqua de miraculis Domini ac sanctorum apostolorum, reliquorumque martyrum, quae hactenus latuerunt, quae Deus ad corroborandam fidelium fidem quotidie dignatur augere, quia valde molestum erat ut traderentur oblivioni.7 In secundo posuimus de virtutibus sancti Iuliani martyris.8 Quatuor vero libellos de virtutibus sancti Martini.9 Septimum de quorumdam feliciosorum vita.10 Octavum hunc scribimus de miraculis confessorum, specialius legentem poscentes, ut quia nobis, ut saepe testati sumus, nec artis ingenium suppeditat, nec sermonum facundia iuvat, veniam temeritati libenter indulgeat: quem non iactantia mundialis erigit ut scribat, sed deprimit pudor ut sileat, amor timorque Christi impellit ut referat.11 Et quoniam primum libellum de Domini miraculis inchoavi, velim et huic libello de sanctorum angelorum virtutibus adhibere principium.
Gregorius Turonensis HOME
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik