monumenta.ch > Gregorius Magnus > CAPUT VII [ Al. XXXI]. Quomodo admonendi impudentes et verecundi. > CAPUT II [ Al. XXVI]. Quomodo admonendi sint inopes et divites. > qualem se in ipso regimine debeat exhibere. > contra delinquentium vitia per zelum iustitiae erectus. > CAPUT XIV [ Al. XXXVIII]. Quomodo admonendi taciturni et verbosi. > quia plerumque vitia virtutes se esse mentiuntur. > CAPUT X [ Al. XXXIV]. Quomodo admonendi benevoli et invidi. > intendat. > prae cunctis contemplatione supsensus. > utilis in verbo. > sed non humiles. > CAPUT XVI [ Al. XL]. Quomodo admonendi mansueti et iracundi. > non deflent. > CAPUT XII [ Al. XXXVI]. Quomodo admonendi sunt incolumes et aegri. > CAPUT XXIII [ Al. XLII]. Quomodo admonendi pertinaces et inconstantes. > CAPUT XI [ Al. XXXV]. Quomodo admonendi simplices et versipelles. > ut graviora subtrahantur. > CAPUT XVII [ Al. XLI]. Quomodo admonendi humiles et elati. > CAPUT XXIII. [ Al. XLVI]. Quomodo admonendi sunt discordes et pacati. > exteriorum providentiam in internorum sollicitudine non relinquens. > aliena tamen rapiunt. > et qui praecipiti festinatione occupant. > CAPUT IX [ Al. XXXIII]. Quomodo admonendi sint impatientes et patientes. > CAPUT XXXVII [ Al. LXI]. De exhortatione quae uni adhibenda est contrariis passionibus laboranti. > CAPUT XV [ Al. XXXIX]. Quomodo admonendi pigri et praecipites. > et qui rapiunt aliena. > CAPUT III [ Al. XIV]. Ut rector semper sit operatine praecipuus. > CAPUT PRIMUM [ Al. XXIV ]. Quanta debet esse diversitas in arte praedicationis. > et qui minimas caventes gravibus aliquando immerguntur. > et quibus nulla. > CAPUT XXVII. [ Al. LI] Quomodo admonendi coniugati et caelibes. > CAPUT XXXIX [ Al. LXIII]. Quod infirmis mentibus omnino non debent alta praedicari.
Gregorius Magnus, Regula pastoralis, TERTIA PARS. QUALITER RECTOR BENE VIVENS DEBEAT DOCERE ET ADMONERE SUBDITOS., , XXXVIII [ Al. LXII.] Quod aliquando leviora vitia relinquenda sunt, ut graviora subtrahantur. <<<     >>> XL. De opere praedicationis et voce.

Gregorius Magnus, Regula pastoralis, TERTIA PARS. QUALITER RECTOR BENE..., CAPUT XXXIX [ Al. LXIII]. Quod infirmis mentibus omnino non debent alta praedicari.

1 Sciendum vero est praedicatori, ut auditoris sui animum ultra vires non trahat, ne, ut ita dicam, dum plus quam valet tenditur, mentis chorda rumpatur.
2 Alta enim quaeque debent multis audientibus contegi, et vix paucis aperiri.
3 Hinc namque per semetipsam Veritas dicit: Quis putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituit dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram (Matth. XXIV, 45; Luc. XII, 42)? Per mensuram quippe tritici exprimitur modus verbi, ne cum angusto cordi incapabile aliquid tribuitur, extra fundatur.
4 Hinc Paulus ait: Non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus.
5 Tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. III, 1).
6 Hinc Moyses a secreto Dei exiens, coruscantem coram populo faciem velat (Exod. XXXIV, 33), quia nimirum turbis claritatis intimae arcana non indicat.
7 Hinc per eum divina voce praecipitur (Ibid. XXI, 33), ut is qui cisternam foderit, si operire neglexerit, corruente in ea bove vel asino, pretium reddat; quia ad alta scientiae fluenta perveniens, cum haec apud bruta audientium corda non contegit, poenae reus addicitur, si per verba eius in scandalum, sive munda sive immunda mens capiatur.
8 Hinc ad beatum Iob dicitur? Quis dedit gallo intelligentiam (Iob. XXXVIII, 36)? Praedicator etenim sanctus dum caliginoso hoc clamat in tempore, quasi gallus cantat in nocte, cum dicit: Hora est iam nos de somno surgere (Rom. XIII, 11).
9 Et rursum: Evigilate iusti, et nolite peccare (I Cor. XV, 34).
10 Gallus autem profundioribus horis noctis altos edere cantus solet; cum vero matutinum iam tempus in proximo est, minutas ac tenues voces format, quia nimirum qui recte praedicat, obscuris adhuc cordibus aperta clamat, nil de occultis mysteriis indicat, ut tunc subtiliora quaeque de coelestibus audiant, cum luci veritatis appropinquant.
Gregorius Magnus HOME

ubk232.143

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik