monumenta.ch > Gregorius Magnus > CAPUT XXXVII [ Al. LXI]. De exhortatione quae uni adhibenda est contrariis passionibus laboranti. > aliena tamen rapiunt. > CAPUT XXIII. [ Al. XLVI]. Quomodo admonendi sunt discordes et pacati. > CAPUT XVII [ Al. XLI]. Quomodo admonendi humiles et elati. > ut graviora subtrahantur. > CAPUT XI [ Al. XXXV]. Quomodo admonendi simplices et versipelles. > CAPUT XXIII [ Al. XLII]. Quomodo admonendi pertinaces et inconstantes. > CAPUT XII [ Al. XXXVI]. Quomodo admonendi sunt incolumes et aegri. > non deflent. > CAPUT XVI [ Al. XL]. Quomodo admonendi mansueti et iracundi. > sed non humiles. > CAPUT X [ Al. XXXIV]. Quomodo admonendi benevoli et invidi. > qui vivendo non perficiunt quae meditando didicerunt. > CAPUT X. Qualis quisque ad regimen venire debeat. > CAPUT XIV [ Al. XXXVIII]. Quomodo admonendi taciturni et verbosi. > CAPUT II [ Al. XXVI]. Quomodo admonendi sint inopes et divites. > CAPUT XI. Qualis quisque ad regimen venire non debeat. > CAPUT VI [ Al. XXX]. Quomodo admonendi sapientes et hebetes. > CAPUT III [ Al. XXVII]. Quomodo admonendi laeti et tristes. > CAPUT IV [ Al. XXVIII]. Quomodo admonendi subdili et praelati. > CAPUT VII [ Al. XXXI]. Quomodo admonendi impudentes et verecundi. > CAPUT VIII [ Al. XXXII]. Quomodo admonendi protervi et pusillanimes. > et prospera formidanda. > et qui parcius cibo utuntur. > et ad hoc nonnulli laudabiliter coacti pertrahuntur. > CAPUT V [ Al. XXIX]. Quomodo admonendi servi et domini.
Gregorius Magnus, Regula pastoralis, TERTIA PARS. QUALITER RECTOR BENE VIVENS DEBEAT DOCERE ET ADMONERE SUBDITOS., , IV [ Al. XXVIII]. Quomodo admonendi subdili et praelati. <<<     >>> VI [ Al. XXX]. Quomodo admonendi sapientes et hebetes.

Gregorius Magnus, Regula pastoralis, TERTIA PARS. QUALITER RECTOR BENE..., CAPUT V [ Al. XXIX]. Quomodo admonendi servi et domini.

1 ( Admonitio 6.) Aliter admonendi sunt servi, atque aliter domini.
2 Servi scilicet, ut in se semper humilitatem conditionis aspiciant; domini vero, ut naturae suae qua aequaliter sunt cum servis conditi, memoriam non amittant.
3 Servi admonendi sunt ne dominos despiciant, ne Deum offendant si ordinationi illius superbiendo contradicunt; domini quoque admonendi sunt, quia contra Deum de munere eius superbiunt, si eos quos per conditionem tenent subditos, aequales sibi per naturae consortium non agnoscunt.
4 Isti admonendi sunt ut sciant se servos esse dominorum: illi admonendi sunt ut cognoscant se conservos esse servorum.
5 Istis namque dicitur: Servi, obedite dominis carnalibus (Coloss. III, 22).
6 Et rursum: Quicunque sunt sub iugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur (I Tim. VI, 1); illis autem dicitur: Et vos domini eadem facite illis, remittentes minas, scientes quod et illorum et vester Dominus est in coelis (Ephes. VI, 2).
Gregorius Magnus HOME

ubk232.56

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik