monumenta.ch > Gregorius Magnus > CAPUT XXXVII [ Al. LXI]. De exhortatione quae uni adhibenda est contrariis passionibus laboranti. > aliena tamen rapiunt. > CAPUT XXIII. [ Al. XLVI]. Quomodo admonendi sunt discordes et pacati. > CAPUT XVII [ Al. XLI]. Quomodo admonendi humiles et elati. > ut graviora subtrahantur. > CAPUT XI [ Al. XXXV]. Quomodo admonendi simplices et versipelles. > CAPUT XXIII [ Al. XLII]. Quomodo admonendi pertinaces et inconstantes. > CAPUT XII [ Al. XXXVI]. Quomodo admonendi sunt incolumes et aegri. > non deflent. > CAPUT XVI [ Al. XL]. Quomodo admonendi mansueti et iracundi. > sed non humiles. > CAPUT X [ Al. XXXIV]. Quomodo admonendi benevoli et invidi. > qui vivendo non perficiunt quae meditando didicerunt. > CAPUT X. Qualis quisque ad regimen venire debeat. > CAPUT XIV [ Al. XXXVIII]. Quomodo admonendi taciturni et verbosi. > CAPUT II [ Al. XXVI]. Quomodo admonendi sint inopes et divites. > CAPUT XI. Qualis quisque ad regimen venire non debeat. > CAPUT VI [ Al. XXX]. Quomodo admonendi sapientes et hebetes. > CAPUT III [ Al. XXVII]. Quomodo admonendi laeti et tristes.
Gregorius Magnus, Regula pastoralis, TERTIA PARS. QUALITER RECTOR BENE VIVENS DEBEAT DOCERE ET ADMONERE SUBDITOS., , II [ Al. XXVI]. Quomodo admonendi sint inopes et divites. <<<     >>> IV [ Al. XXVIII]. Quomodo admonendi subdili et praelati.

Gregorius Magnus, Regula pastoralis, TERTIA PARS. QUALITER RECTOR BENE..., CAPUT III [ Al. XXVII]. Quomodo admonendi laeti et tristes.

1 ( Admonitio 4.) Aliter admonendi sunt laeti, atque aliter tristes.
2 Laetis videlicet inferenda sunt tristia quae sequuntur ex supplicio; tristibus vero inferenda sunt laeta quae promittuntur ex regno.
3 Discant laeti ex minarum asperitate quod timeant; audiant tristes praemiorum gaudia de quibus praesumant.
4 Illis quippe dicitur: Vae vobis qui ridetis nunc, quoniam flebitis (Luc. VI, 25); isti vero eodem magistro docente audiunt: Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis (Ioan. XVI, 22).
5 Nonnulli autem laeti vel tristes non rebus fiunt, sed conspersionibus existunt.
6 Quibus profecto intimandum est quod quaedam vitia quibusdam conspersionibus iuxta sunt.
7 Habent enim laeti ex propinquo luxuriam, tristes iram.
8 Unde necesse est ut non solum quisque consideret quod ex conspersione sustinet, sed etiam quod ex vicino deterius perurget; ne dum nequaquam pugnat contra hoc quod tolerat, ei quoque a quo se liberum aestimat, vitio succumbat.
Gregorius Magnus HOME

ubk232.53