monumenta.ch > Gregorius Magnus > CAPUT XXXVII [ Al. LXI]. De exhortatione quae uni adhibenda est contrariis passionibus laboranti. > aliena tamen rapiunt. > CAPUT XXIII. [ Al. XLVI]. Quomodo admonendi sunt discordes et pacati. > CAPUT XVII [ Al. XLI]. Quomodo admonendi humiles et elati. > ut graviora subtrahantur. > CAPUT XI [ Al. XXXV]. Quomodo admonendi simplices et versipelles. > CAPUT XXIII [ Al. XLII]. Quomodo admonendi pertinaces et inconstantes. > CAPUT XII [ Al. XXXVI]. Quomodo admonendi sunt incolumes et aegri. > non deflent. > CAPUT XVI [ Al. XL]. Quomodo admonendi mansueti et iracundi. > sed non humiles. > CAPUT X [ Al. XXXIV]. Quomodo admonendi benevoli et invidi. > qui vivendo non perficiunt quae meditando didicerunt. > CAPUT X. Qualis quisque ad regimen venire debeat. > CAPUT XIV [ Al. XXXVIII]. Quomodo admonendi taciturni et verbosi. > CAPUT II [ Al. XXVI]. Quomodo admonendi sint inopes et divites. > CAPUT XI. Qualis quisque ad regimen venire non debeat. > CAPUT VI [ Al. XXX]. Quomodo admonendi sapientes et hebetes. > CAPUT III [ Al. XXVII]. Quomodo admonendi laeti et tristes. > CAPUT IV [ Al. XXVIII]. Quomodo admonendi subdili et praelati. > CAPUT VII [ Al. XXXI]. Quomodo admonendi impudentes et verecundi. > CAPUT VIII [ Al. XXXII]. Quomodo admonendi protervi et pusillanimes. > et prospera formidanda. > et qui parcius cibo utuntur. > et ad hoc nonnulli laudabiliter coacti pertrahuntur. > CAPUT V [ Al. XXIX]. Quomodo admonendi servi et domini. > CAPUT IV. Quod plerumque occupatio regiminis soliditatem dissipet mentis. > sed quietem propriam sectando refugiunt. > cap. XXIII].
>>> Gregorius Magnus, Regula pastoralis, TERTIA PARS. QUALITER RECTOR BENE VIVENS DEBEAT DOCERE ET ADMONERE SUBDITOS., PRIMUM [ Al. XXIV ]. Quanta debet esse diversitas in arte praedicationis.

Gregorius Magnus, Regula pastoralis, TERTIA PARS. QUALITER RECTOR BENE..., PROLOGUS [Al., PROLOGUS [Al., cap. XXIII].

1 Quia igitur qualis esse debeat pastor ostendimus, nunc qualiter doceat demonstremus.
2 Ut enim longe ante nos reverendae memoriae Gregorius Nazianzenus edocuit (Orat. 1), non una eademque cunctis exhortatio congruit, quia nec cunctos par morum qualitas astringit.
3 Saepe namque aliis officiunt, quae aliis prosunt.
4 Quia et plerumque herbae quae haec animalia nutriunt, alia occidunt; et lenis sibilus equos mitigat, catulos instigat.
5 Et medicamentum quod hunc morbum imminuit, alteri vires iungit; et panis qui vitam fortium roborat, parvulorum necat.
6 Pro qualitate igitur audientium formari debet sermo doctorum, ut et ad sua singulis congruat, et tamen a communis aedificationis arte nunquam recedat.
7 Quid enim sunt intentae mentes auditorum, nisi ut ita dixerim, quaedam in cithara tensiones stratae chordarum? quas tangendi artifex, ut non sibimetipsi dissimile canticum faciat, dissimiliter pulsat.
8 Et idcirco chordae consonam modulationem reddunt, quia uno quidem plectro, sed non uno impulsu feriuntur.
9 Unde et doctor quisque, ut in una cunctos virtute charitatis aedificet, ex una doctrina, non una eademque exhortatione tangere corda audientium debet.
Gregorius Magnus HOME

ubk232.48

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik