monumenta.ch > Gregorius Magnus > CAPUT XXXVII [ Al. LXI]. De exhortatione quae uni adhibenda est contrariis passionibus laboranti. > aliena tamen rapiunt. > CAPUT XXIII. [ Al. XLVI]. Quomodo admonendi sunt discordes et pacati. > CAPUT XVII [ Al. XLI]. Quomodo admonendi humiles et elati. > ut graviora subtrahantur. > CAPUT XI [ Al. XXXV]. Quomodo admonendi simplices et versipelles. > CAPUT XXIII [ Al. XLII]. Quomodo admonendi pertinaces et inconstantes. > CAPUT XII [ Al. XXXVI]. Quomodo admonendi sunt incolumes et aegri. > non deflent. > CAPUT XVI [ Al. XL]. Quomodo admonendi mansueti et iracundi. > sed non humiles. > CAPUT X [ Al. XXXIV]. Quomodo admonendi benevoli et invidi. > qui vivendo non perficiunt quae meditando didicerunt. > CAPUT X. Qualis quisque ad regimen venire debeat. > CAPUT XIV [ Al. XXXVIII]. Quomodo admonendi taciturni et verbosi. > CAPUT II [ Al. XXVI]. Quomodo admonendi sint inopes et divites. > CAPUT XI. Qualis quisque ad regimen venire non debeat. > CAPUT VI [ Al. XXX]. Quomodo admonendi sapientes et hebetes. > CAPUT III [ Al. XXVII]. Quomodo admonendi laeti et tristes. > CAPUT IV [ Al. XXVIII]. Quomodo admonendi subdili et praelati. > CAPUT VII [ Al. XXXI]. Quomodo admonendi impudentes et verecundi. > CAPUT VIII [ Al. XXXII]. Quomodo admonendi protervi et pusillanimes. > et prospera formidanda. > et qui parcius cibo utuntur. > et ad hoc nonnulli laudabiliter coacti pertrahuntur. > CAPUT V [ Al. XXIX]. Quomodo admonendi servi et domini. > CAPUT IV. Quod plerumque occupatio regiminis soliditatem dissipet mentis. > sed quietem propriam sectando refugiunt. > cap. XXIII]. > et ad usum suae libidinis instrumentum Apostolici sermonis arripiunt.
Gregorius Magnus, Regula pastoralis, PRIMA PARS. , , VII. Quod nonnunquam praedicationis officium et nonnulli laudabiliter appetunt, et ad hoc nonnulli laudabiliter coacti pertrahuntur. <<<     >>> IX. Quod mens praeesse volentium plerumque sibi ficta bonorum operum promissione blanditur.

Gregorius Magnus, Regula pastoralis, PRIMA PARS. , CAPUT VIII. De his qui praeesse concupiscunt, et ad usum suae libidinis instrumentum Apostolici sermonis arripiunt.

1 Plerumque vero qui praeesse concupiscunt, ad usum suae libidinis instrumentum Apostolici sermonis arripiunt, quo ait: Si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat (I Tim. III, 1); qui tamen laudans desiderium, in pavorem vertit protinus quod laudavit, cum repente subiungit: Oportet autem episcopum irreprehensibilem esse (Ibid., 2).
2 Cumque virtutum necessaria subsequenter enumerat, quae sit irreprehensibilitas ipsa manifestat.
3 Et favet ergo ex desiderio, et terret ex praecepto, ac si aperte dicat: Laudo quod quaeritis, sed prius discite quid quaeratis; ne dum vosmetipsos metiri negligitis, tanto foedior vestra reprehensibilitas appareat, quanto et a cunctis conspici in honoris arce festinat.
4 Magnus enim regendi artifex favoribus impellit, terroribus retrahit, ut auditores suos et descripto irreprehensibilitatis culmine restringat a superbia, et officium laudando quod quaeritur, componat ad vitam.
5 Quamvis notandum quod illo in tempore hoc dicitur, quo quisquis plebibus praeerat, primus ad martyrii tormenta ducebatur.
6 Tunc ergo laudabile fuit episcopatum quaerere, quando per hunc quemque dubium non erat ad supplicia graviora pervenire.
7 Unde ipsum quoque episcopatus officium boni operis expressione definitur, cum dicitur: Si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat (I Tim. III, 1).
8 Ipse ergo sibi testis est quia episcopatum non appetit, qui non per hunc boni operis ministerium, sed honoris gloriam quaerit.
9 Sacrum quippe officium non solum non diligit omnino, sed nescit, qui ad culmen regiminis anhelans, in occulta meditatione cogitationis caeterorum subiectione pascitur, laude propria laetatur, ad honorem cor elevat, rerum affluentium abundantia exsultat.
10 Mundi ergo lucrum quaeritur sub eius honoris specie quo mundi destrui lucra debuerunt.
11 Cumque mens humilitatis culmen arripere ad elationem cogitat, quod foris appetit, intus immutat.
Gregorius Magnus HOME

ubk232.13

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik