monumenta.ch > Gregorius Magnus > CAPUT XXXVII [ Al. LXI]. De exhortatione quae uni adhibenda est contrariis passionibus laboranti. > aliena tamen rapiunt. > CAPUT XXIII. [ Al. XLVI]. Quomodo admonendi sunt discordes et pacati. > CAPUT XVII [ Al. XLI]. Quomodo admonendi humiles et elati. > ut graviora subtrahantur. > CAPUT XI [ Al. XXXV]. Quomodo admonendi simplices et versipelles. > CAPUT XXIII [ Al. XLII]. Quomodo admonendi pertinaces et inconstantes. > CAPUT XII [ Al. XXXVI]. Quomodo admonendi sunt incolumes et aegri. > non deflent. > CAPUT XVI [ Al. XL]. Quomodo admonendi mansueti et iracundi. > sed non humiles. > CAPUT X [ Al. XXXIV]. Quomodo admonendi benevoli et invidi. > qui vivendo non perficiunt quae meditando didicerunt. > CAPUT X. Qualis quisque ad regimen venire debeat. > CAPUT XIV [ Al. XXXVIII]. Quomodo admonendi taciturni et verbosi. > CAPUT II [ Al. XXVI]. Quomodo admonendi sint inopes et divites. > CAPUT XI. Qualis quisque ad regimen venire non debeat. > CAPUT VI [ Al. XXX]. Quomodo admonendi sapientes et hebetes. > CAPUT III [ Al. XXVII]. Quomodo admonendi laeti et tristes. > CAPUT IV [ Al. XXVIII]. Quomodo admonendi subdili et praelati. > CAPUT VII [ Al. XXXI]. Quomodo admonendi impudentes et verecundi. > CAPUT VIII [ Al. XXXII]. Quomodo admonendi protervi et pusillanimes. > et prospera formidanda. > et qui parcius cibo utuntur. > et ad hoc nonnulli laudabiliter coacti pertrahuntur. > CAPUT V [ Al. XXIX]. Quomodo admonendi servi et domini. > CAPUT IV. Quod plerumque occupatio regiminis soliditatem dissipet mentis. > sed quietem propriam sectando refugiunt. > cap. XXIII]. > et ad usum suae libidinis instrumentum Apostolici sermonis arripiunt. > CAPUT IX. Quod mens praeesse volentium plerumque sibi ficta bonorum operum promissione blanditur. > . . . > cum divinis iudiciis non reluctantur. > CAPUT PRIMUM. Ne venire imperiti ad magisterium audeant.
Gregorius Magnus, Regula pastoralis, PRIMA PARS. , , . . . <<<     >>> II. Ne locum regiminis subeant, qui vivendo non perficiunt quae meditando didicerunt.

Gregorius Magnus, Regula pastoralis, PRIMA PARS. , CAPUT PRIMUM. Ne venire imperiti ad magisterium audeant.

1 Nulla ars doceri praesumitur, nisi intenta prius meditatione discatur.
2 Ab imperitis ergo pastorale magisterium qua temeritate suscipitur, quando ars est artium regimen animarum.
3 Quis autem cogitationum vulnera occultiora esse nesciat vulneribus viscerum? Et tamen saepe qui nequaquam spiritalia praecepta cognoverunt, cordis se medicos profiteri non metuunt: dum qui pigmentorum vim nesciunt, videri medici carnis erubescunt.
4 Sed quia auctore Deo ad religionis reverentiam omne iam praesentis saeculi culmen inclinatur, sunt nonnulli qui intra sanctam Ecclesiam per speciem regiminis gloriam affectant honoris; videri doctores appetunt, transcendere caeteros concupiscunt, atque attestante Veritate, primas salutationes in foro, primos in coenis recubitus, primas in conventibus cathedras quaerunt (Matth. XXIII, 6, 7); qui susceptum curae pastoralis officium ministrare digne tanto magis nequeunt, quanto ad humilitatis magisterium ex sola elatione pervenerunt.
5 Ipsa quippe in magisterio lingua confunditur, quando aliud discitur, et aliud docetur.
6 Quos contra Dominus per prophetam queritur, dicens: Ipsi regnaverunt, et non ex me; principes exstiterunt, et ego ignoravi (Osee VIII, 4).
7 Ex se namque, et non ex arbitrio summi Rectoris regnant, qui nullis fulti virtutibus nequaquam divinitus vocati, sed sua cupidine accensi, culmen regiminis rapiunt potius quam assequuntur.
8 Quos tamen internus iudex et provehit, et nescit, quia quos permittendo tolerat, profecto per iudicium reprobationis ignorat.
9 Unde ad se quibusdam et post miracula venientibus dicit: Recedite a me operarii iniquitatis, nescio qui estis (Luc. XIII, 27).
10 Pastorum imperitia voce Veritatis increpatur, cum per Prophetam dicitur: Ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam (Isai. LVI, 11).
11 Quos rursum Dominus detestatur, dicens: Et tenentes legem nescierunt me (Ier. II, 8).
12 Et nesciri ergo se ab eis Veritas queritur, et nescire se principatum nescientium protestatur, quia profecto hi qui ea (Dist. 38, c. Qui ea) quae sunt Domini nesciunt, a Domino nesciuntur, Paulo attestante qui ait: Si quis autem ignorat, ignorabitur (I Cor. XIV, 38).
13 Quae nimirum Pastorum saepe imperitia meritis congruit subiectorum, quia quamvis lumen scientiae sua culpa exigente non habeant, districto tamen iudicio agitur, ut per eorum ignorantiam hi etiam qui sequuntur offendant.
14 Hinc namque in Evangelio per semetipsam Veritas dicit: Si caecus caeco ducatum praebeat, ambo in foveam cadunt (Matth. XV, 14).
15 Hinc Psalmista non optantis animo, sed prophetantis ministerio denuntiat, dicens: Obscurentur oculi eorum ne videant, et dorsum illorum semper incurva (Psal. LXVIII, 24).
16 Oculi quippe sunt, qui in ipsa honoris summi facie positi, providendi itineris officium susceperunt: quibus hi nimirum qui subsequenter inhaerent; dorsa nominantur.
17 Obscuratis ergo oculis dorsum flectitur, quia cum lumen scientiae perdunt qui praeeunt, profecto ad portanda peccatorum curvantur onera qui sequuntur.
Gregorius Magnus HOME

ubk232.5

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik