monumenta.ch > Gregorius Magnus > CAPUT XXXVII [ Al. LXI]. De exhortatione quae uni adhibenda est contrariis passionibus laboranti. > aliena tamen rapiunt. > CAPUT XXIII. [ Al. XLVI]. Quomodo admonendi sunt discordes et pacati. > CAPUT XVII [ Al. XLI]. Quomodo admonendi humiles et elati. > ut graviora subtrahantur. > CAPUT XI [ Al. XXXV]. Quomodo admonendi simplices et versipelles. > CAPUT XXIII [ Al. XLII]. Quomodo admonendi pertinaces et inconstantes. > CAPUT XII [ Al. XXXVI]. Quomodo admonendi sunt incolumes et aegri. > non deflent. > CAPUT XVI [ Al. XL]. Quomodo admonendi mansueti et iracundi. > sed non humiles. > CAPUT X [ Al. XXXIV]. Quomodo admonendi benevoli et invidi. > qui vivendo non perficiunt quae meditando didicerunt. > CAPUT X. Qualis quisque ad regimen venire debeat. > CAPUT XIV [ Al. XXXVIII]. Quomodo admonendi taciturni et verbosi. > CAPUT II [ Al. XXVI]. Quomodo admonendi sint inopes et divites. > CAPUT XI. Qualis quisque ad regimen venire non debeat. > CAPUT VI [ Al. XXX]. Quomodo admonendi sapientes et hebetes. > CAPUT III [ Al. XXVII]. Quomodo admonendi laeti et tristes. > CAPUT IV [ Al. XXVIII]. Quomodo admonendi subdili et praelati. > CAPUT VII [ Al. XXXI]. Quomodo admonendi impudentes et verecundi. > CAPUT VIII [ Al. XXXII]. Quomodo admonendi protervi et pusillanimes. > et prospera formidanda. > et qui parcius cibo utuntur. > et ad hoc nonnulli laudabiliter coacti pertrahuntur. > CAPUT V [ Al. XXIX]. Quomodo admonendi servi et domini. > CAPUT IV. Quod plerumque occupatio regiminis soliditatem dissipet mentis. > sed quietem propriam sectando refugiunt. > cap. XXIII]. > et ad usum suae libidinis instrumentum Apostolici sermonis arripiunt. > CAPUT IX. Quod mens praeesse volentium plerumque sibi ficta bonorum operum promissione blanditur. > . . .
>>> Gregorius Magnus, Regula pastoralis, PRIMA PARS. , PRIMUM. Ne venire imperiti ad magisterium audeant.

Gregorius Magnus, Regula pastoralis, PRIMA PARS. , . . .

1 Reverentissimo et sanctissimo fratri Ioanni coepiscopo, Gregorius.
2 Pastoralis curae me pondera fugere delitescendo voluisse, benigna, frater carissime, atque humili intentione reprehendis; quae ne quibusdam levia esse videantur, praesentis libri stylo exprimo de eorum gravedine omne quod penso, ut et haec qui vacat, incaute non expetat; et qui incaute expetiit, adeptum se esse pertimescat.
3 Quadripartita vero disputatione liber iste distinguitur, ut ad lectoris sui animum ordinatis allegationibus quasi quibusdam pastibus gradiatur.
4 Nam cum rerum necessitas exposcit, pensandum valde est ad culmen quisque regiminis qualiter veniat; atque ad hoc rite perveniens, qualiter vivat; et bene vivens, qualiter doceat; et recte docens, infirmitatem suam quotidie quanta consideratione cognoscat, ne aut humilitas accessum fugiat, aut perventioni vita contradicat; aut vitam doctrina destituat; aut doctrinam praesumptio extollat.
5 Prius ergo appetitum timor temperet: post autem magisterium quod a non quaerente suscipitur, vita commendet; ac deinde necesse est ut pastoris bonum quod vivendo ostenditur, etiam loquendo propagetur.
6 Ad extremum vero superest ut perfecta quaeque opera consideratio propriae infirmitatis deprimat, ne haec ante occulti arbitrii oculos tumor elationis exstinguat.
7 Sed quia sunt plerique mihi imperitia similes, qui dum metiri se nesciunt, quae non didicerint docere concupiscunt; qui pondus magisterii tanto levius aestimant, quanto vim magnitudinis illius ignorant; ab ipso libri huius reprehendantur exordio; ut quia indocti ac praecipites doctrinae arcem tenere appetunt, a praecipitationis suae ausibus in ipsa locutionis nostrae ianua repellantur.
Gregorius Magnus HOME


© 2006 - 2026 Monumenta Informatik