monumenta.ch > Gregorius Magnus > 32 > 48 > 41 > 29 > 36 > 52 > 37 > 24 > 55 > 53 > 28 > 47 > 10 > 16 > 54 > 14 > 19 > 31 > 39 > 25 > 17 > 50 > 51 > 3 > 20 > 5 > 4 > 8 > 9 > 6 > 1 > 30 > 32 > 32 > 35 > 35 > 36 > 29 > 37 > 24 > 33 > 32 > 24 > 35 > 32 > 32 > 21 > 36 > 34
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, XXXIII . <<<     >>> XXXV .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, CAPUT XXXIV [Rec. XXVI].

1 VERS. 10.---De ore eius lampades procedunt.
2 [58. ] Os Antichristi sunt eius praedicatores.---Qui enim provident oculi, qui autem praedicant os vocantur. Sed de hoc ore lampades exeunt, quia mentes audientium ad amorem perfidiae accendunt; et unde quasi per sapientiam lucent, inde procul dubio per nequitiam concremant. Sed qualis [Duo Germ., Ebroic., Gemet. et al., ipsa sapientiae.] ipsa sapientia eorum lux sit ostenditur, cum protinus subinfertur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.99r bsb4611.162 csg209.371 sbb354.359 uwb149.59

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik