monumenta.ch > Gregorius Magnus > 47 > 17 > 34 > 31 > 28 > CAPUT XXIII [ Al. XLII]. Quomodo admonendi pertinaces et inconstantes. > 18 > 7 > 37 > 19 > 25 > 45 > 36 > 20 > 14 > 1 > 36 > 1 > 54 > 45 > 8 > 12 > 9 > CAPUT XI [ Al. XXXV]. Quomodo admonendi simplices et versipelles. > 52 > 14 > 5 > 20 > 51 > 2 > 46 > 44 > 59 > 9 > 24 > 52 > 29 > 30 > 13 > 23 > 31 > 64 > 9a > 26 > 24 > 12 > 49 > 53 > 32 > 13 > 11 > 4 > 26 > et qui praecipiti festinatione occupant. > 34 > 41 > 3 > 6 > 16 > 48 > 18 > 9 > 14 > 17 > 8 > 9 > 37 > 16 > 20 > 34 > 14 > 11 > 43 > 19 > 18 > 46 > 20 > 42 > 8 > 37 > 1 > 15 > 5 > 33 > CAPUT II [ Al. XXVI]. Quomodo admonendi sint inopes et divites. > 10 > 6 > 1 > 32 > 39 > 12 > 30 > 27 > 68 > 24 > 31 > 26 > 13 > 22 > 6 > 16 > 24 > 26 > CAPUT XXXIV [ Al. LVIII]. Quomodo admonendi qui bona nec inchoant et qui inchoata non absolvunt. > 58 > 13 > 31 > 11
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, X. <<<     >>> XII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 26, CAPUT XI.

1 VERS. 3.---Dixisti enim: Non tibi placet quod rectum est, vel quid tibi proderit si ego peccavero?
2 [16. ] Aut falsa loquuntur, aut si vera, at non convenientia.---Si tota libri series attenditur, nihil horum beatus Iob dixisse monstratur. Sed arrogantes viri, sicut et superius diximus, habere hoc proprium solent, ut dum in nimia invectione prodeunt, etiam invehendo mentiantur; et cum non possunt iuste reprehendere quae sunt, reprehendant mentiendo quae non sunt. Sequitur:
3 VERS. 4.---Itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum.
4 Dictis superioribus quasi beati Iob culpabilia verba narravit, atque ex eis sibi materiam loquendi proposuit; sed verbis subsequentibus forti acumine discutit hoc quod sibi ad dicendi materiam fallaciter finxit. Et fortes quidem sunt sententiae quae sequuntur, sed beati Iob personae non congruunt; tantoque eum increpationis huius tela non feriunt, quanto contra eum iniuste mittuntur. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.134r csg208.159

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik