monumenta.ch > Gregorius Magnus > 38 > 21 > 36 > 37 > 26 > 24 > 109 > 119 > 6 > 34 > 107 > 127 > 3 > 31 > 104 > 120 > 110 > 30 > 116 > 6 > 22 > 35 > 101 > 100 > 28 > 21 > 16 > 124 > 17 > 21 > 113 > 27 > 114 > 106 > 21 > 6 > 117 > 14 > 9 > 20 > 122 > 23 > 16 > 24 > 29 > 13 > 17 > 103 > 1 > 18 > 6 > 12 > 38 > 21 > 6 > 32 > 123 > 121 > 20 > 14 > 108 > 9 > 24 > 13 > 26 > 8 > 115 > CAPUT V [ Al. XXIX]. Quomodo admonendi servi et domini. > 18 > 105 > 112 > 25 > 21 > 11 > 12 > 1 > 19 > 16 > 22 > 6 > 10 > 15 > 17 > 47 > 21 > 7 > 111 > 49 > 43 > 42 > 2 > 16 > 40 > 21 > 19 > 56 > 6 > 8 > 38 > 43 > 42 > 39 > 11 > 14 > 20 > 9 > 17 > 56 > 24 > 36 > 45 > 13 > 10 > 26 > 15 > 22
    >>> XXIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 23, CAPUT XXII [Al. XXII].

1 VERS. 17.---Ut avertat hominem ab his quae fecit, et liberet eum de superbia.
2 [44. ] Compunctione avertimur a peccatis prius perpetratis, et a superbia liberamur.---Quid enim [Ebroic. et alii Norm., de proprio.] homo de seipso nisi peccatum fecit? Et scriptum est: Initium omnis peccati superbia [Eccl. X, 15]. Bene ergo dicitur quia homo cum ab his quae fecit avertitur de superbia liberatur. Contra conditorem quippe superbire est praecepta eius peccando transcendere, quia quasi a se iugum dominationis eius excutit, [Ita cum Vindoc., Colbert., etc., vet. Edit. In recent., qui per inobedientiam.] cui per obedientiam subesse contemnit. At contra qui id quod fecit vitare appetit, id quod a Deo factus est recognoscit, et ad conditionis suae ordinem humiliter redit, dum sua opera fugiens, talem se [Hic in Editis additur, esse, quod expunximus adhaerentes Mss.] qualis a Deo factus est diligit. Quia vero per hanc intelligentiam gloria sempiterna recipitur, supplicia aeterna vitantur, apte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.105v csg208.47