monumenta.ch > Gregorius Magnus > 14 > 24 > 49 > 34 > 49 > 34 > 46 > 49 > 21 > 63 > 43 > 46 > 34 > 28 > 38 > 28 > 40 > 46 > 37 > 59 > 44 > 15 > 21 > 53 > 44 > 51 > 44 > 49 > 21 > 34 > 43 > 29 > 24 > 21 > 46 > 21 > 40 > 36 > 21 > 21 > 43 > 55 > 44 > 18 > 40 > 24 > 61 > 37 > 21 > 15 > 24
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, XXIII . <<<     >>> XXV.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 18, CAPUT XXIV.

1 VERS. 23.--- [Laud. et Norm., stringit.] Stringet super eum manus suas.
2 [37. ] In aliorum poena quid nobis timendum sit conspicimus.---Manus quippe stringere est vitae suae opera in rectitudine confirmare. Unde etiam Paulus ait: Remissas manus et dissoluta genua erigite [Hebr. XII, 12]. Dum itaque alienum interitum conspiciunt, revocantur ad cor, ut recogitent suum; et unde alius ad tormenta ducitur, a tormento alius inde liberatur. Stringit ergo super eum manus suas, quia conspicit in aliena poena quid timeat; et dum delinquentem sic percussum conspicit, dissoluta sua opera iustitiae vigore constringit. Sicque fit ut qui iniquus vivens multos ad culpam traxerat delectatione peccati, quosdam moriens a culpa revocet terrore tormenti. Quod etiam provenire bonis Psalmista testatur, dicens: Laetabitur iustus cum viderit vindictam impiorum, manus suas tavabit in sanguine peccatorum [Psal. LVII, 11]. In peccatorum morientium sanguinne iusti lavantur manus, quia dum eorum poena conspicitur, conspicientis vita mundatur. Sequitur.
Gregorius Magnus HOME

bke22.24r