monumenta.ch > Gregorius Magnus > aliena tamen rapiunt. > 11 > 47 > 20 > 8 > 21 > 49 > 22 > 30 > 4 > 14
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 17, XIII . <<<     >>> XV .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 17, CAPUT XIV.

1 IBID.---Et super quem [Aliter, non surgit, ut legitur in Laud., Norm., etc,] non surget lumen illius?
2 [20. ] Non propriis viribus, sed gratiae dono fortes sunt.---Lumen quippe Dei est gratia praeveniens. Quae si in nostro corde nequaquam gratuito consurgeret, profecto mens nostra in peccatorum suorum tenebris obscura remaneret. Unde et subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke22.10r