monumenta.ch > Gregorius Magnus > 30 > 18 > 27 > 30 > 28 > 25 > 35 > 47 > 7 > 18 > 11 > 11 > 35 > 18 > 41 > 2 > 22 > 34 > 10 > 9 > 2 > 22 > 15 > 19 > 20 > 10 > 34 > 2 > 15 > 19 > 49 > 16 > 50 > 27 > 31 > 41 > 35 > 23 > 46 > 22 > 55 > 48 > 60 > 35 > 22 > 28 > 50 > 29 > 1 > 31 > 51 > 12 > 7 > 39 > 28 > 1 > 16 > 43 > 7 > 42 > 40 > 10 > 5 > 8 > 2 > 17 > 27 > 2a > 10 > 2 > 44 > 15 > 19 > 39 > 5 > 7 > 7 > 7 > 15 > 4 > CAPUT XXIII. [ Al. XLVI]. Quomodo admonendi sunt discordes et pacati. > 23 > 28 > 8 > 3 > 28 > 33 > 29 > 2 > 2 > 25 > 36 > 7 > 11 > 30 > 4 > 30 > 5 > 3 > 27 > 44 > 11 > et quibus nulla. > 17 > 27 > 29
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, XXVIII . <<<     >>> XXX .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 16, CAPUT XXIX.

1 VERS. 5.---Ut sciam verba quae mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi.
2 [36. ] Occulta Dei iudicia, dum metuunt, evadunt electi.---Tunc enim culpas plangimus cum pensare coeperimus. Sed tunc subtilius pensamus, cum sollicitius plangimus, atque ex lamentis in corde nostro [Melius, fortasse, plenius noscitur. Sane in Vindoc. legimus plenius agnoscitur quid est quod peccantibus. Caeterum lectionem mutare non praesumpsimus, quam habent Editi et Mss. fere omnes.] plenius nascitur quid peccantibus divina districtio minatur, quae erunt illa reproborum improperia, qui terror, quae implacabilis [Ita Germ., Norm., Vindoc., Bellovac. In omnibus Ed., animadversio. Monet tamen Gussanv. aliter legi aversio, vel adversio.] Maiestatis aversio. Tanta enim tunc Dominus reprobis iratus dicet; [Vindoc., quanta eos iniqua agere ex aequanimitate permiserit.] quanta eos pati ex aequitate permiserit. Quae nimirum [Olim in Utic., verba animadversitatis.] verba animadversionis illius iusti, dum modo sollicite metuunt, evadunt. Sed quis in illo examine inveniri iustus valeat, si secundum suae fortitudinis Maiestatem vitam hominum discutiat Deus? Apte ergo subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.85r bsb47242.333