monumenta.ch > Gregorius Magnus > 47 > 45 > 54 > 52 > 13 > 49 > 15 > 35 > 26 > 38 > 7 > 34 > 22 > 60 > 37 > 36 > CAPUT PRIMUM [ Al. XXIV ]. Quanta debet esse diversitas in arte praedicationis. > CAPUT XII [ Al. XXXVI]. Quomodo admonendi sunt incolumes et aegri. > 28 > 53 > 18 > 51 > 27 > et qui rapiunt aliena. > 2 > 10 > 49 > 47 > CAPUT VI [ Al. XXX]. Quomodo admonendi sapientes et hebetes. > 12 > 43 > 21 > 42 > 31 > 16 > 1 > 40
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, XXXIX . <<<     >>> XLI.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, CAPUT XL.

1 VERS. 8.---Semen eorum permanet coram eis.
2 [46. ]In augmentum magnae felicitatis, cum magno patrimonio dantur et haeredes; ac ne qua necessitas saltem temporalis ab oculis subtrahat eos in quibus animus exsultat, de hoc eorum semine dicitur: Permanet coram eis. Quid autem si filii dati sunt, sed ipsi sterilitate feriuntur? Sic in eis genus exstinguitur, sicut parentum sterilitate exstingui timebatur. Sequitur:
3 IBID.---Propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum.
4 Ecce adest vita, adsunt honores et divitiae, adsunt filii, adsunt nepotes. Quid si qua mentem intestina cogitatio exurat, et securitatis gaudia [Turon., domestica tristitia.] domestica rixa transverberet? Quae est mundi huius felicitas, si laeta non est? Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.70v bsb47242.273

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik