monumenta.ch > Gregorius Magnus > 17 > 28 > 18 > 31 > 4 > 62 > 3 > 45 > 51 > 6 > 1 > 12
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, XI. <<<     >>> XIII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 15, CAPUT XII [Rec. VI].

1 VERS. 13.---Parcet illi, et non derelinquet illud, et celabit in gutture suo.
2 [14. ] Hypocritae est perpetrata nunquam confiteri.---Malo enim quod diligit, parcit, quia non hoc in semetipsum poenitendo persequitur. Unde et additur: Non derelinquet illud. Si enim vellet relinquere, nequaquam parceret, quia persequeretur. Sed hoc celat in gutture, quia sic servat in cogitatione, ut nunquam proferat in voce. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.64r bsb47242.245