monumenta.ch > Gregorius Magnus > 47 > 45 > 54 > 52 > 13 > 49 > 15 > 35 > 26 > 38 > 7 > 34 > 22 > 60 > 37 > 36 > CAPUT PRIMUM [ Al. XXIV ]. Quanta debet esse diversitas in arte praedicationis. > CAPUT XII [ Al. XXXVI]. Quomodo admonendi sunt incolumes et aegri. > 28 > 53 > 18 > 51 > 27 > et qui rapiunt aliena. > 2 > 10 > 49 > 47 > CAPUT VI [ Al. XXX]. Quomodo admonendi sapientes et hebetes. > 12 > 43 > 21 > 42 > 31 > 16 > 1 > 40 > 36 > 20 > 7 > 28 > 14 > 19 > 17 > 24 > 2 > 41 > 13 > 56 > 34 > 43 > 42 > 9 > 25 > 21 > 23 > 51 > 26 > 9 > 12 > 16 > 46 > 40 > 17 > 8 > 18 > 27 > 14 > 11 > > 6 > 31 > 6 > 48 > 20 > 45 > 36 > 5 > 54 > 1 > 17 > 15 > 10 > 52 > aliena tamen rapiunt. > CAPUT VIII [ Al. XXXII]. Quomodo admonendi protervi et pusillanimes. > CAPUT XXXVII [ Al. LXI]. De exhortatione quae uni adhibenda est contrariis passionibus laboranti. > 26 > 37 > 27 > 47 > 21 > 24 > 22 > 1 > 49 > 4 > 13 > 30 > 19 > 21 > 53 > 3 > 45 > 54 > 16 > 56 > 52 > 50 > 23 > 18 > 36
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, XXXV . <<<     >>> XXXVII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 12, CAPUT XXXVI.

1 VERS. 18.---Sapientes confitentur, et non abscondunt patres suos.
2 [41. ] Quos erroris magistros habuerunt haeretici, quam insulse iactitent sapientes.---In quorum et laudem prosiliunt, et eos velut solos Ecclesiae [In Mss. Norm., praeter hanc lectionem, additur profuisse.] praefuisse gloriantur. Unde adhuc subditur:--- VERS. 19:---Quibus solis data est terra, et non transivit alienus per eos. Solis suis patribus datam terram existimant, quia solos errorum suorum magistros rexisse veraciter Ecclesiam putant. Quis vero alienus nisi apostata angelus vocatur? Unde et per Psalmistam de cunctis simul malignis spiritibus dicitur: Quoniam alieni insurrexerunt in me, et fortes quaesierunt animam meam [Psal. LIII, 5]. Haeretici igitur, quia doctorum suorum corda apostatae angelo existimant non fuisse subiecta, transisse per eos alienum denegant. Cui videlicet alieno per unumquemque transire est iniquas in corde eius cogitationes immittere. Unde et per prophetae vocem de malignis spiritibus contra stantem animam dicitur: [Norm., qui dixerunt.] Et dixerunt animae tuae: Incurvare ut transeamus [Isai. LI, 23]. Sed Eliphaz Themanites quia quaedam narraturus audiri vult, quamvis multa quae dicenda sunt sciat, sed quia beato Iob dicenda non erant nesciat, audiamus sententias quas contra beatum Iob protulit. Nec enim debemus cui, sed solum pensare quid dixit. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke21.28r bsb47242.97

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik