monumenta.ch > Gregorius Magnus > 30 > 18 > 27 > 30 > 28 > 25 > 35 > 47 > 7 > 18 > 11 > 11 > 35 > 18 > 41 > 2 > 22 > 34 > 10 > 9 > 2 > 22 > 15 > 19 > 20 > 10 > 34 > 2 > 15 > 19 > 49 > 16 > 50 > 27 > 31 > 41 > 35 > 23 > 46 > 22 > 55 > 48 > 60 > 35 > 22 > 28 > 50 > 29 > 1 > 31 > 51 > 12 > 7 > 39 > 28 > 1 > 16 > 43 > 7 > 42 > 40 > 10 > 5 > 8 > 2 > 17 > 27 > 2a > 10 > 2 > 44 > 15 > 19 > 39 > 5 > 7 > 7 > 7 > 15 > 4
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, III. <<<     >>> V.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 10, CAPUT IV.

1 VERS. 4.---Dixisti enim, Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo.
2 [4. ] Pravi vera in se mala flere renuunt, et aliis falsa impingunt.---Qui beati Iob dictorum meminit, quam falso hoc voci illius impingatur agnoscit. Quomodo enim mundum se dicere potuit, qui ait: Si iustificare me voluero, os meum condemnabit me [Iob. IX, 20]? Sed habet hoc pravorum malitia, ut cum vera in se flere mala renuit, fingat aliena. Nam quasi solatio facinoris utitur, si falsis vocibus et vita corripientis inquinetur. [Vet. IV.] Sciendum vero est quod plerumque perversi verbotenus bona optant, [Bellov., ut bona esse quae in praesentibus.] ut mala esse quae in praesentibus habentur ostendant; et quasi faventes prospera expetunt, ut benigni videantur. Unde et Sophar protinus subiicit, dicens:
Gregorius Magnus HOME

bke20.180v csg207.274

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik