monumenta.ch > Gregorius Magnus > 3 > 2 > 33 > 30 > 48 > 32 > 8 > 8 > 65 > 25 > 32 > 9 > 19 > 60 > 58 > 11 > 44 > et eorum expertes. > 30 > 61 > 11 > 23 > 23 > 23 > 5 > 57 > 29 > 35 > 49 > 1 > 22 > 5 > > 25 > 10 > 7 > 4 > 25 > 55 > 19 > 39 > 15 > 3 > 22 > ut graviora subtrahantur. > 35 > 4 > 3 > 50 > 33 > 25 > 28 > 25 > 39 > 8 > 7 > sed non humiles. > 21 > 5 > 10 > 7 > 2 > 2 > 32
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 6, XXXI. <<<     >>> XXXIII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 6, CAPUT XXXII.

1 VERS. 23.---Sed cum lapidibus regionum pactum tuum.
2 [50. ] Pie viventibus cavenda singularitas.---Quasi distinctae in mundo regiones sunt Ecclesiae gentium, quae in una fide positae, morum linguarumque diversitate dividuntur. Quid ergo regionum lapides, nisi Ecclesiarum electos accipimus? quibus primi instructoris voce dicitur: Vosautem tanquam lapides vivi superaedificamini [I Petr. II, 5]. De quibus sanctae Ecclesiae per prophetam Dominus pollicetur dicens: Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos [Isai. LIV, 11]. Qui igitur recte vivit, pacto se lapidibus regionum iungit, quia in eo quod mundi desideria superat, vitam suam procul dubio ad sanctorum praecedentium imitationem ligat. Sed cum a mundi [Ita Mss. At Editi, a mundi dilectione.] actione disiungitur, malignorum spirituum impugnationes crescunt: quae tamen quo magis in moerore quemquam atterunt, eo conditori humilius subdunt. Unde et subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.113r csg207.37a