monumenta.ch > Gregorius Magnus > 30 > 18 > 27 > 30 > 28 > 25 > 35 > 47 > 7 > 18 > 11 > 11 > 35 > 18 > 41 > 2 > 22 > 34 > 10 > 9 > 2 > 22 > 15 > 19 > 20 > 10 > 34 > 2 > 15 > 19 > 49 > 16 > 50 > 27 > 31 > 41 > 35 > 23 > 46 > 22 > 55 > 48 > 60 > 35 > 22 > 28 > 50 > 29 > 1 > 31 > 51 > 12 > 7 > 39 > 28 > 1 > 16 > 43 > 7 > 42 > 40 > 10 > 5 > 8 > 2 > 17 > 27 > 2a > 10 > 2 > 44 > 15 > 19 > 39 > 5 > 7 > 7 > 7 > 15 > 4 > CAPUT XXIII. [ Al. XLVI]. Quomodo admonendi sunt discordes et pacati. > 23 > 28 > 8 > 3 > 28 > 33 > 29 > 2 > 2 > 25 > 36 > 7 > 11 > 30 > 4 > 30 > 5 > 3 > 27 > 44 > 11
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 6, X. <<<     >>> XII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 6, CAPUT XI.

1 VERS. 6.---Nihil in terra sine causa.
2 [13. ] Cur ingenium studio tardum, negligenti acre tribuatur.---Idcirco enim saepe et desidiosus ingenium accipit, ut [Editi, ut ingeniosus; quod ab omnibus nostris Mss. abest, et sane superfluit.] de negligentia iustius puniatur, quia quod sine labore assequi potuit, scire contemnit. Et idcirco nonnunquam studiosus tarditate intelligentiae premitur, ut eo maiora praemia retributionis inveniat; quo magis in studio inventionis elaborat. Nihil ergo est in terra sine causa, quando et studioso tarditas ad praemium proficit, et desidioso velocitas ad supplicium crescit. [Vet. V.] Ad intelligenda autem quae recta sunt, aliquando laboris studio, aliquando vero dolore percussionis erudimur. Unde cum dictum sit, Nihil in terra sine causa; apte protinus additur:
Gregorius Magnus HOME

bke20.104v csg207.12

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik