monumenta.ch > Gregorius Magnus > 9 > 20 > 37 > 4 > 8 > 8 > 5 > 15 > 4 > 20 > 4 > 5 > 20 > 4 > 4 > 20 > 20 > 29 > 20 > 20 > 36 > 5 > 4 > 5 > 5 > 5 > 20 > 18 > 4 > 4 > 5 > 5 > 20 > 3 > 5 > 5 > 5 > 35 > 33 > 3 > 1 > 3 > 15 > 11 > 16 > 3 > 3 > 3 > 3 > 3 > 13 > 1 > > 6
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, V . <<<     >>> VII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, CAPUT VI [Rec. XI].

1 VERS. 6.---Noctem illam tenebrosus turbo possideat.
2 [11. ] Quanta tempestate ad aeterna supplicia raptus.---Scriptum quippe est: Deus [Ita Mss. potiores. In Utic. ad marginem notatur manifeste, quam lectionem amplexi sunt Vulgati.] manifestus veniet, Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu eius ardebit, et in circuitu eius tempestas valida [Psal. XLIX, 3]. Tenebrosus ergo turbo hanc noctem possidet, quia apostatam spiritum a conspectu districti iudicis ad aeterna supplicia, pavenda illa tempestas rapit. Turbine ergo nox ista possidetur, quia superba eius caecitas districta animadversione percutitur. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bav245.205 bke20.60v bnf2061.113 csg206.195

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik