monumenta.ch > Gregorius Magnus > 51 > 51 > 51 > 14 > 9 > 18 > 8 > 27 > 18 > 69 > 18 > 18 > 51 > 18 > 15 > 18 > 32 > 9 > 11 > 17 > 25 > 16 > 8 > 18 > 9 > 13 > 6 > 4
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, III . <<<     >>> V .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 4, CAPUT IV.

1 VERS. 5.---Obscurent eum tenebrae et umbra mortis.
2 [9. ] Diabolum erroris caecitas sic obruit, ut ad poenitentiae lucem non sit resurrecturus.---Per umbram mortis, oblivio debet intelligi; quia sicut mors interimit vitam, ita oblivio exstinguit memoriam. Quia ergo apostata angelus aeternae oblivioni traditur, umbra mortis obscuratur. Dicatur igitur: Obscurent eum tenebrae et umbra mortis; id est, sic eum erroris sui caecitas obruat, ut nequaquam ulterius ad lucem poenitentiae per divini respectus memoriam resurgat. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bav245.204 bke20.60v bnf2061.112 csg206.194

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik