monumenta.ch > Gregorius Magnus > 19 > 32 > 24 > 21 > 10 > 44 > 54 > 14 > 32 > 43 > 55 > 40 > 61 > 28
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, XXVII. <<<     >>> XXIX.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, CAPUT XXVIII.

1 IBID.---Egressusque est Satan a facie Domini.
2 [47. ] Diabolus voti compos factus a facie Domini exit.---Sicut et superius dictum est, Satan a facie Domini exiit, quia ad desiderii sui vota pervenit. Quasi enim ante ipsum erat, dum propter ipsum quae male sitiebat implere non poterat.
Gregorius Magnus HOME

bav245.91 bke20.32r bnf2061.45 csg206.101

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik