monumenta.ch > Gregorius Magnus > 19 > 32 > 24 > 21 > 10 > 44 > 54 > 14 > 32 > 43 > 55 > 40 > 61 > 28 > 38 > 29 > 36 > 52 > 53 > 49 > 34 > 37 > 46 > 60 > 21
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, XX . <<<     >>> XXII. XVII.]

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 2, CAPUT XXI.

1 VERS. 7.---Unde venis?
2 [40. ] Diaboli insidias Deus incarnatae sapientiae luce detexit.---In die Satan de viis suis requiritur, quia in luce manifestatae sapientiae occulti hostis insidiae deteguntur. Quia ergo incarnato Domino diabolus increpatur, et a sua pestifera effrenatione corripitur, recte subiungitur: Cui dixit Dominus: Unde venis? Tunc enim Satanae vias requirendo arguit, cum per Mediatoris adventum persuasionis eius nequitias reprimens increpavit. Nec immerito in hoc die filii Dei coram Domino astitisse referuntur; quia videlicet ad aeternae patriae vocationem electi omnes, luce sapientiae se illustrante, collecti sunt. Quos quamvis incarnata Sapientia aggregare [Ita nostri Mss., non affectu, ut prius legeb. in Edit. Rom. Sixti V, et al.] effectu operis venerat, divinitati tamen illius iam per eius [Duo Rhem., Corb., Germ. et unus Remig., iam per eius praesentiam. Ita etiam quidam Editi.] praescientiam intrinsecus assistebant. Sed quia de viis suis antiquus hostis Redemptore veniente discutitur, quid dicat audiamus.
Gregorius Magnus HOME

bav245.87 bke20.31r bnf2061.42 csg206.98

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik