Gregorius Magnus, Epistolae, 14, EPISTOLA XV. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Exarchum temere loquentem moneat, et ipse per epistolam Romanorum malis speratum procuret levamen.
| 1 | Gregorius Anthemio subdiacono. |
| 2 | Quia gloriam vestram fixam valde atque stabilem in suis esse moribus audio, multum laetificor, et sic vobis quae mihi displicent sicut speciali filio fiducialiter loquor. |
| 3 | Excellentissimus enim exarchus aliqua loquitur quae omnes qui illum amant ad inimicitias illius valeant provocare. |
| 4 | De qua re ei per latorem praesentium in excepto quae mihi visa sunt relegenda dictavi; quae, si placet, et vobis relegantur, ut sciatis quid ei de re eadem scribere debeatis. |
| 5 | Hic autem quanta necessitas, et quae nos mala constringant, et praesentis responsalis nostri relatione, et ex epistolis fratris et coepiscopi mei Mariniani potestis agnoscere. |
| 6 | Unde gloriam vestram decet studiose cogitare, quia nos de sapientia vestra magnam in omnipotente Domino fiduciam habemus, et ubi vos estis, illic causam negligi nullo modo credimus. |
| 7 | Ita ergo facite, ut confidentia nostra a sua certitudine non inveniatur aliena. |
| 8 | Gratia vos superna custodiat, et prospere agere omnia concedat. |