Gregorius Magnus, Epistolae, 13, EPISTOLA XXIX. AD PHILIPPUM PRESBYTERUM. Gavisum se de Andreae obitu, quod ad aeterna gaudia pervenerit. Philippum rogat ut idem sibi a Deo impetret. Ipsi mittit solidos quinquaginta.
| 1 | Gregorius Philippo presbytero. |
| 2 | Suscepi epistolas dilectionis tuae, in quibus mihi innotescere curasti quod vir venerabilis Andreas, presbyter, de hac luce migraverit. |
| 3 | De cuius ereptione gavisus sum, quia ad ea quae semper expetiit gaudia aeterna pervenit. |
| 4 | De solidis vero qui pro faciendo xenodochio a filio nostro Probo abbate Ierosolymis relicti sunt, hoc quod deliberatum fuerat, ut fieri debuisset, immutari non potuit. |
| 5 | Sed benedictionem parvulam quinquaginta solidos sanctitati vestrae transmisi. |
| 6 | Vos igitur pro me, sicut credo quia facitis, enixius orate, ut de praesentis vitae pelago me omnipotens Deus sua manu eripiat, atque me quiescere in aeternae vitae littore concedat. |
| 7 | Graves enim hic gladiorum oppressiones et causarum tumultus patior. |
| 8 | Sed si me diligitis, orando monstrate, quatenus orationis vestrae intercessionem sentiam, et amplius in tot malis atque perturbationibus non affligar. |
| 9 | Omnipotens Deus sua vos manu protegat, et pervenire cum vestris ad coelestia bona concedat. |
| 10 | Mense Maii, indictione 6. |