monumenta.ch > Gregorius Magnus > 66 > 13 > 25 > 39 > 70 > 27a > 26 > 28 > 51 > 23 > 6 > 47 > 10 > 11 > 13 > 9 > 15 > 38 > 39 > 6 > 21 > 78 > 58 > 19 > 23 > 9 > 69 > 31 > 10 > 44 > 50 > 40 > 93 > 16 > 38 > 48
Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA XLVII. AD VENANTIUM PERUSINUM EPISCOPUM. Ecclesio episcopo frigore laboranti hiemales vestes absque mora mittat. <<<     >>> EPISTOLA XLIX. AD ROMANUM DEFENSOREM. Palatii urbis Romae ministris annonam ab imperatore concessam postulantibus apud Leontium faveat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA XLVIII. AD LUCIDUM LEONTINUM EPISCOPUM. Quem e congregatione sua Ioannes abbas delegerit, ordinet pro monasterio presbyterum.

1 Gregorius Lucido episcopo Leontino.
2 Filius noster Ioannes, abbas, presbyterum sibi in monasterio suo ex congregatione eadem petit ordinandum.
3 Ideoque fraternitatem vestram praesenti auctoritate duximus adhortandam, quatenus virum quem vobis de congregatione sua ad ordinationem presbyterii obtulerit consecrandum, de eo, sicut est consuetudinis, quaeque sunt discutienda subtiliter perquiratis; et si nihil in eo repertum fuerit quod ei possit obviare, canonice, sicut moris est, consecretis.
4 Nihil ei aliud privilegii concedentes, nisi ut in congregatione sua quoties opportunum fuerit, sacra missarum debeat tantummodo celebrare mysteria.
5 Mense Augusto, indictione 5.
Gregorius Magnus HOME