Gregorius Magnus, Epistolae, 12, EPISTOLA XLII. AD ROMANUM DEFENSOREM. Salustium admoneat ne posthac Luminoso Ecclesiae servo sit molestus.
| 1 | Gregorius Romano defensori. |
| 2 | Luminosus praesentium lator violentiam se uxoremque suam a Salustio viro clarissimo asserens sustinere, huc necessitate eadem faciente venire compulsus est. |
| 3 | Unde quia servum sanctae Mariae, quod est parochiae Grumentinae, se esse asserit, necesse est ut ecclesiastica tuitione valletur. |
| 4 | Experientia itaque tua praefato supplici ecclesiastica non desistat impertiri solatia, eumque de quo queritur admonere, quatenus se ab eorum inquietudine compescat. |
| 5 | Si vero est quod sibi in eis rationabiliter dicat posse competere, electorum iudicio terminetur, tuaque quidquid definitum fuerit exsecutione modis omnibus impleatur. |