Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA XXXVII. AD ROMANUM DEFENSOREM. Deferendas ad episcopos clericorum causas, ne episcopalis iurisdictio violetur.
| 1 | Gregorius Romano defensori Siciliae. |
| 2 | Pervenit ad nos (Grat. 11, q. 1, c. 39) quod si quis contra clericos quoslibet causam habeat, despectis eorum episcopis, eosdem clericos in tuo facias iudicio exhiberi. |
| 3 | Quod si ita est, quia valde constat esse incongruum, hac tibi auctoritate praecipimus ut hoc denuo facere non praesumas. |
| 4 | Sed si quis contra quemlibet clericum causam habuerit, episcopum ipsius adeat, ut aut ipse cognoscat, aut certe ab eo iudices deputentur; aut si forte ad arbitros eundum est, partes ad eligendum iudicem ab ipso exsecutio deputata compellat. |
| 5 | Si quis vero clericus vel laicus contra episcopum causam habuerit, tunc te interponere debes ut inter eos aut ipse cognoscas, aut certe te admonente sibi iudices eligant. |
| 6 | Nam si sua unicuique episcopo iurisdictio non servatur, quid aliud agitur, nisi ut per nos per quos ecclesiasticus custodiri debuit ordo, confundatur? Item nuntiatum est nobis quia quosdam clericos qui a reverendissimo fratre nostro Ioanne episcopo, exigente culpa, in poenitentiam missi sunt, nesciente illo, tua illos exinde auctoritate eieceris; quod si verum est, rem te omnino inhonestam et non leviter increpandam fecisse cognoscas. |
| 7 | Eosdem ergo clericos episcopo suo sine mora restitue. |
| 8 | Et hoc de caetero cave committere, quia si neglexeris, nostros te noveris non mediocriter motus incurrere. |
| 9 | (Cf. Ioan. Diac. l. IV, c. 30.) |