| 1 | Gregorius Clementinae Patriciae. |
| 2 | Amandum presbyterum a Surrentinis, ad episcopatum, gloriosa filia, electum esse cognoscas. |
| 3 | Quem quia huc scripsimus debere transmitti, contristari de eius absentia non debetis, quia nec abscedere creditur qui mente vobiscum est. |
| 4 | Et quoniam pastorem quaerentibus is qui vobis olim placuit gratus est, omnipotentem Deum benedicentes, Christiana magis in hoc devotione gaudete; et ut ad nos celerius aliis profuturus venire debeat, hilariter studete, quia sincerae charitatis est exsultare, quando is qui diligitur, ad hoc vocatur ut crescat. |