monumenta.ch > Gregorius Magnus > et qui rapiunt aliena. > et eorum expertes. > et pacifici. > et qui solum cogitationum. > quatenus per hanc contraria virtutibus vitia non excrescant. > CAPUT XXXV [ Al. LIX]. Quomodo admonendi qui mala clam et bona palam faciunt; ac qui versa vice. > et qui consulto peccant. > CAPUT XL. De opere praedicationis et voce. > CAPUT XXXIV [ Al. LVIII]. Quomodo admonendi qui bona nec inchoant et qui inchoata non absolvunt. > minime tamen cavent. > et qui contemnunt. > 118
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA CXVII. AD BRUNICHILDEM REGINAM FRANCORUM. Hilarium commendat, ut illum tuitione sua protegat. <<<     >>> EPISTOLA CXIX. AD ASCLEPIADOTUM PATRICIUM. Hilarium commendat, ut eius patrocinium suscipiat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA CXVIII. AD VANTILONUM ET ARIGIUM. Hilarium commendat, ut illi suum patrocinium impendant.

1 Gregorius Vantilono et Arigio.
2 Ad magnam gloriae vestrae laudem accedit, quod Hilarius, praesentium lator, valido se fidit praesidio relevari, si assequi favorem tuitionis vestrae meruerit.
3 Quod adeo, sicut est, magnum existimat, ut ad hoc obtinendum etiam nostram sui commendationem adhibere studuerit adiutricem.
4 Hunc igitur quoniam ad vestrum videmus patrocinium desideranter velle confugere, scribere pro eo non iudicavimus differendum: confidentes tanto vos defensionem petentibus libenter impertiri, quanto et eam in tristitia et in stricto positos cognoscitis suppliciter exspectare.
5 Ea de re gloriam vestram paterna dulcedine salutantes, petimus ut quia praedictus portitor aliquorum inimicitiis se contra rationem asserit subiacere, patrocinium vestrum, quod magnopere cupit, inveniat, et nullam illum contra aequitatem molestiam, nullam vexationem patiamini sustinere; sed ab omni eum afflictione, quam non ratio, sed adversantium voluntas ingesserit, patrocinii vestri gratia tueatur; ut et hic optatum se in vobis, ut sperat, laetetur invenisse refugium, et aliquid vobis ad mercedem proficiat, ac vestrum quidem in nobis alii similiter quaerere discant in tribulatione solatium.
Gregorius Magnus HOME