Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XCI. AD FORTUNATUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. Barbatianum, si cautus sit in regimine et humilis in suo sensu, abbatem instituat.
| 1 | Gregorius Fortunato episcopo Neapolitano. |
| 2 | Quia servorum Dei pater, quem in Neapolitanam civitatem transmiseram, Deo, sicut ei placuit, disponente defunctus est, visum mihi est latorem praesentium Barbatianum monachum pro eorumdem monachorum gubernatione transmittere. |
| 3 | Quem ad praesens praepositum esse decernimus, ut si eius vita suae fraternitati placuerit, hunc post aliquantum temporis eorum patrem debeas ordinare. |
| 4 | Sunt enim bona quae in eo placent. |
| 5 | Sed hoc est in illo vehemens vitium, quia valde sibi esse sapiens videtur. |
| 6 | Ex qua radice quam multi rami peccati valeant prodire, patenter agnoscitur. |
| 7 | Tua itaque sanctitas circa eum sollicite invigilet; et si hunc cautum in regimine et humilem in suo sensu fieri cognoverit, tunc eum ad abbatis honorem, Deo auctore, perducat. |
| 8 | Si vero minus in humilitate proficit, eius ordinationem differat, mihique renuntiet. (Vide l. X, ep. 24.) |