monumenta.ch > Gregorius Magnus > 34a > 55 > 52 > 58a > 64 > 40 > 43 > 41 > 22 > 24 > 44 > 38 > 34 > 33 > 28 > 49 > 10 > 83 > 79 > 23 > 60 > 84 > 41 > 99 > 30 > 39 > 33 > 89
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA LXXXVIII. AD TADINATES. Gaudioso episcopo visitatori obediant, atque idoneum sibi eligant sacerdotem. <<<     >>> EPISTOLA XC AD AESINENSES. Severo episcopo visitatori obediant, dignumque sibi erigant episcopum.

Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA LXXXIX. AD SEVERUM ANCONITANUM EPISCOPUM. Aesinae civitatis visitationem iniungit.

1 Gregorius Severo episcopo Anconitano.
2 Postquam civitas Ausina, Deo iuvante, recuperata est, atque a republica teneri dignoscitur, magna de Ecclesia ipsa sollicitudo habenda est, maxime quia gloriosus filius noster Bahan magister militum a nobis pro hac re auxilium sperasse dignoscitur; atque ideo ad fraternitatem tuam praesentia curavimus scripta dirigere, ut eidem Ecclesiae ex more visitator accedas.
3 Quam ita te convenit exhibere, ut nihil de provectionibus clericorum, etc.
4 , ut supra, epistola 87.
Gregorius Magnus HOME