monumenta.ch > Gregorius Magnus > 37 > 2 > 8 > 36 > 59 > 12 > 4 > 5 > 20 > 17 > > 3 > 34 > 24 > 36 > 45 > 13 > 14 > 4 > 10 > 3 > 6 > 7 > 31 > 26 > 7 > 18 > 9 > 14 > 2 > 9 > 20 > 37 > 2 > 24 > 26 > 13 > 1 > 5 > 39 > 18 > 34 > 25 > 4 > 3 > 19 > 1 > 7 > 31 > 5 > 46 > 12 > 94 > 4 > 3 > 30 > 8 > 15 > 5 > 30 > 10 > 11 > 4 > 3 > 5 > 19 > 35 > 4 > 22 > 35 > 11 > 3 > 10 > 8 > 22 > 75 > 7 > 28 > 15 > 96 > 28 > 2 > 21 > 21 > 27 > 41 > 7 > 82 > 12 > 2 > 9 > 27 > 29 > 44 > 23 > 23 > 29 > 1 > 81 > 32 > 95 > 93 > 33 > 4 > 3 > 70 > 6 > 32 > 5 > 38 > 88
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA LXXXVII. AD GAUDIOSUM EUGUBINUM EPISCOPUM. Tadinatis Ecclesiae visitationem delegat. <<<     >>> EPISTOLA LXXXIX. AD SEVERUM ANCONITANUM EPISCOPUM. Aesinae civitatis visitationem iniungit.

Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA LXXXVIII. AD TADINATES. Gaudioso episcopo visitatori obediant, atque idoneum sibi eligant sacerdotem.

1 Gregorius clero, ordini et plebi Tadinati.
2 Cognoscentes Ecclesiam vestram diu sacerdotali regimine destitutam, curae nobis fuit eiusdem Ecclesiae visitationem fratri et coepiscopo nostro Gaudioso Eugubinae Ecclesiae solemniter delegare.
3 Cui dedimus in mandatis ut nihil de provectionibus clericorum, reditu, ornatu ministeriisque a quoquam usurpari patiatur.
4 Cuius vos assiduis adhortationibus convenit obedire, et, remoto strepitu, uno eodemque consensu talem vobis praeficiendum expetere sacerdotem, qui et a venerandis canonibus nulla discrepet ratione, et tanto ministerio dignus valeat reperiri.
5 Qui dum fuerit postulatus, cum solemnitate decreti omnium subscriptionibus roborati, et visitatoris pagina prosequente, ad nos veniat ordinandus: provisuri ante omnia ne cuiuslibet vitae vel meriti laicam personam praesumatis eligere.
6 Et non solum ille ad episcopatus apicem nulla ratione provehetur, verum etiam vos nullis intercessionibus veniam promereri posse cognoscite.
7 Sed omnes quos ex vobis de laica persona aspirasse constiterit, ab officio et a communione alienos faciendos procul dubio noveritis.
Gregorius Magnus HOME