monumenta.ch > Gregorius Magnus > 30 > 22 > 25 > 24 > 8 > 23 > 11 > 43 > 55 > 54a > 10 > 28 > 37 > 15 > 98 > 26 > 36 > 46 > 5 > 30 > 63 > 57a > 26a > 13 > 19 > 67 > 31 > 39 > 95 > 28 > 74
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA LXXIII. AD MAURENTIUM MAGISTRUM MILITUM. Theodosium abbatem commendat, ne gravius in murorum vigiliis affligatur. <<<     >>> EPISTOLA LXXV. AD FORTUNATUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. Misenatis Ecclesiae visitationem iniungit.

Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA LXXIV. AD DOMNELLUM EROGATOREM. Singularem testatur benevolentiam. Excusat quod, Castorio ad ipsum veniente, non scripserit.

1 Gregorius Domnelo Erogatori.
2 In nostra mente vestra magnitudo quantae sit dulcedinis, ex vestra, ut suspicor, mente pensatis, quia, sicut scriptum est, amat anima amantem se.
3 In eo ergo quod me diligitis, vos quoque a me diligi scitis.
4 Et quod prius illuc Castorio chartulario nostro veniente vobis minime scripsi, non torporis fuisse credite, sed et aegritudinis et occupationis.
5 Nam nos et praesentes vos videre cupimus, et absentibus colloqui saltem per epistolam desideramus.
6 Unde et optamus ut vos beatus Petrus, apostolorum princeps, ad sua limina feliciter perducat, quatenus in omnipotentis Dei gratia perfrui praesentia vestra mereamur.
7 Mense Iulio, indict. 2.
Gregorius Magnus HOME