Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA LIX. AD IOANNEM EPISCOPUM SYRACUSANUM. Indicat quid Bizacenus primas egerit, ne a Romano episcopo iudicaretur. De illius causa, quod placuerit, loquatur cum Martino Scholastico.
| 1 | Gregorius Ioanni episcopo Syracusano. |
| 2 | Fraternitatis vestrae scripta suscepi, in quibus indicastis Martinum virum eloquentissimum de Africana provincia Syracusas venisse, vobisque aliquid secretum locutum fuisse. |
| 3 | Et quidem fraternitas vestra, quoties occasionem reperit, amorem suum erga beatum Petrum apostolum non cessat ostendere. |
| 4 | Unde omnipotenti Deo gratias agimus, quia ubi illa est, nos illic absentes non invenimur. |
| 5 | Causam tamen de qua agitur, necdum sanctitas vestra subtilius agnovit. |
| 6 | In quodam enim crimine Byzacenus primas fuerat accusatus, et piissimus imperator eum iuxta statuta canonica per nos voluit iudicari. |
| 7 | Sed acceptis decem auri libris, tunc Theodorus magister militum obstitit ut minime fieret. |
| 8 | Tamen piissimus imperator admonuit ut transmitteremus, et quidquid esset canonicum faceremus. |
| 9 | Sed videntes contrarietates hominum, eamdem causam finire noluimus. |
| 10 | Nunc autem idem primas aliqua de consilio suo loquitur. |
| 11 | Et valde dubium est utrum pure an certe, quia a coepiscopis suis impetitur, nobis modo talia loquatur; nam quod se dicit sedi apostolicae subiici, si qua culpa in episcopis invenitur, nescio quis ei episcopus subiectus non sit. |
| 12 | Cum vero culpa non exigit, omnes secundum rationem humilitatis aequales sunt. |
| 13 | Tamen quod vestrae fraternitati placet, cum praedicto eloquentissimo Martino loquimini. |
| 14 | Vos enim tractate quid agere debeat: cui nos de causa breviter rescripsimus, quia et hominibus incognitis passim nos credere non debemus. |
| 15 | Si tamen vos qui eum in praesenti conspicitis, ei loquendum fixius aliquid iudicatis, vestrae hoc charitati committimus, de cuius amore in omnipotentis Dei gratia certi sumus. |
| 16 | Quae autem vos agitis, nos egisse non dubitetis. |