Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XLIII. AD THEODELINDAM LANGOBARDORUM REGINAM. Gratias refert quod ad faciendam pacem se studiosius impenderit.
| 1 | Gregorius Theodelindae Langobardorum reginae. |
| 2 | Quia excellentia vestra ad faciendam se pacem studiosius et benigne, sicut solet, impenderit, renuntiante filio nostro Probo abbate cognovimus. |
| 3 | Neque enim aliter de Christianitate vestra fuerat confidendum, nisi quia in causa pacis laborem et bonitatem vestram modis omnibus monastraretis. |
| 4 | Unde omnipotenti Deo gratias agimus, qui ita cor vestrum sua pietate regit, ut sicut rectam fidem tribuit, ita quoque placita sibi vos semper operari concedit. |
| 5 | Non enim, excellentissima filia, de sanguine qui ab utraque parte fundendus fuerat parvam te credas acquisisse mercedem. |
| 6 | Ex qua re voluntati vestrae gratias referentes, Dei nostri misericordiam deprecamur ut bonorum vobis vicem in corpore et in anima hic et in futuro compenset. |
| 7 | Salutantes vos praeterea paterna dilectione, hortamur ut apud excellentissimum coniugem vestrum ita agatis, quatenus Christianae reipublicae societatem non reiiciat. |
| 8 | Nam sicut et vos scire credimus, multis modis est utile si se ad eius amicitias conferre voluerit. |
| 9 | Vos ergo more vestro quae ad gratiam et conciliationem partium pertinent, semper studete, atque ubi causa mercedis se dederit laborate, ut bona vestra amplius ante omnipotentis Dei oculos commendetis. |