Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XXXIII. AD ANDREAM. Ut illum de infirmitate consoletur, ipsam divini amoris pignus ac fructuosi palmitis purgamentum esse ostendit.
| 1 | Gregorius Andreae. |
| 2 | Audiens quod gloriam vestram vehementer afflixerit luctus et aegritudo, valde condolui. |
| 3 | Sed protinus agnoscens quod perfecte reliquerit, dolorem mox in laetitiam verti, magnasque omnipotenti Deo gratias retuli, quia percussit ut sanaret, afflixit ut ad gaudia vera perduceret. |
| 4 | Hinc enim scriptum est: Quem diligit Dominus castigat, flagellat autem omnem filium quem recipit (Heb. XII, 6). |
| 5 | Hinc per semetipsam Veritas dicit: Pater meus agricola est, et omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum; omnem vero qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat (Ioan. I, 1, 2). |
| 6 | Palmes enim infructuosus tollitur, quia peccator funditus eradicatur. |
| 7 | Palmes vero fructuosus purgari dicitur, quia per disciplinam reciditur, ut ad uberiorem gratiam perducatur. |
| 8 | Sic enim spicarum grana tribulis attrita, aristis et paleis nudantur. |
| 9 | Sic olivae praelo pressae in olei pinguedinem defluunt. |
| 10 | Sic botri vinearum tunsi calcibus in vinum liquescunt. |
| 11 | Gaude igitur, bone vir, quia in hoc flagello tuo et provectu conspicis quod ab aeterno iudice amaris. |
| 12 | Praeterea filiam meam Gloriosam, coniugem vestram, mea peto vice salutari. |
| 13 | Omnipotens autem Deus coelesti vos protectione custodiat, vosque et modo consoletur de largitate donorum, et postmodum de retributione praemiorum. |