monumenta.ch > Gregorius Magnus > 14 > 39 > 12 > 21 > 23 > 3 > 10 > 14 > 81 > 11 > 15 > 51 > 12 > 38 > 50 > 19 > 21 > 31 > 11 > 12 > 16 > 15 > 42 > 88 > 18 > 1 > 51a > 19
Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XVIII. AD ROMANUM DEFENSOREM. Patrimonium Ecclesiae in Sicilia commendat <<<     >>> EPISTOLA XX. AD PETRUM IN SICILIA. Romano Syracusani patrimonii regimen adeunti auxilium ferat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 9, EPISTOLA XIX. AD SYRACUSANI PATRIMONII COLONOS. Ut obediant Romano defensori.

1 Gregorius colonis patrimonii Syracusani.
2 Cognoscatis volo quia ad sollicitudinem vos defensoris nostri dispositio nostra pertinere constituit.
3 Et ideo praecipimus ut ea quae vobis peragenda pro utilitatibus ecclesiasticis praeviderit et iniunxerit, sine aliqua debeatis difficultate obedire.
4 Cui talem dedimus potestatem, ut eos qui inobedientes vel attentaverint contumaces existere districta ultione corripiat.
5 Pariterque illi demandavimus ut mancipia quae foris latitant, vel a quoquam aliqui fines invasi sunt, sollicitudinis suae instantia iure ecclesiastico revocare non differat.
6 Noveritis etenim cum periculo suo fuisse commonitum, ut nullam aliquando violentiam rebus alienis vel raptum qualibet excusatione facere praesumat.
Gregorius Magnus HOME