monumenta.ch > Gregorius Magnus > 53 > 85 > 49a > 77 > 50 > 38 > 28 > 32 > 80 > 47 > 22a > 35 > 17a > 43a > 97 > 73 > 56 > 55a > 37a > 36a > 79 > 59 > 46a > 30a > 16 > 33 > 32
Gregorius Magnus, Epistolae, 8, EPISTOLA XXXI. AD SECUNDINUM. Ne patiatur Monasterium in laicae personae potestatem venire. <<<     >>> EPISTOLA XXXIII. AD DOMINICUM. Modestiam illius, charitatem, atque apostolicae sedis reverentiam laudat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 8, EPISTOLA XXXII. AD SCHOLASTICUM DEFENSOREM. Ecclesiae colono mercedem iuxta laboris modum solvat.

1 Gregorius Scholastico defensori.
2 Alexander Frix, praesentium portitor, colonus Ecclesiae nostrae, questus est nobis in domo, id est ecclesia quae Catanae a dilecto filio nostro Cypriano diacono fabricata est, triennii se tempore laborasse, et mercedem non ut dignum est accepisse.
3 Et quanquam per tempora ipsa dicatur ad plurimos laborasse, unde etiam dum hic esses notitiam accepisti, hac tibi tamen auctoritate praecipimus ut diligenter inspicias; et si plus in eadem domo quam mercedis acceperit operatus est, volumus ut secundum laboris modum, si quid super quatuor solidos et tremisses duos quos a memorato diacono accepisse dictus est meritus sit, addere ei quod iustum videris debeas, sciens tuis rationibus imputandum.
Gregorius Magnus HOME