| 1 | Gregorius Ioanni episcopo Syracusano. |
| 2 | Quia pervenit ad nos quod quidam ex Italiae Ecclesia clerici vasa sacra in Sicilia venundarunt, idcirco Pantaleonem notarium nostrum direximus, ut eadem vasa sollicita investigatione requireret. |
| 3 | Qui postquam in vestrae sanctitatis est obsequio occupatus, eamdem causam eum cognovimus neglexisse. |
| 4 | Oportet ergo ut fraternitas vestra congrua debeat sollicitudine providere, ut, tempore quo utile esse crediderit, eum ad peragenda ea ipsa debeat relaxare; quatenus et ipsa de illo possit habere solatium, et ipse salubriter valeat quae sibi sunt mandata Deo adiuvante peragere; quia necesse est ut indictione subsequenti huc veniat, et subtiliter nos coram positus de cunctis informet. |