Gregorius Magnus, Epistolae, 8, EPISTOLA XX. AD MARINIANUM EPISCOPUM RAVENNAE. Commendat uxorem Ioannis, quae in controversiam suae conditionis vocabatur.
| 1 | Gregorius Mariniano episcopo Ravennae. |
| 2 | Ioannes praesentium portitor queritur uxorem suam, molestias Georgii cuiusdam refugientem, diu in septis venerabilibus residere, et nullum hactenus invenire solatium. |
| 3 | Cuius quia de conditione esse controversiam asserit, et vestrae eam fraternitati petiit commendandam, his vos hortamur affatibus ut eidem mulieri, servata aequitate, debeatis tuitionem impendere, et a nullo eam contra rationis ordinem gravari aliquo modo permittatis. |
| 4 | Sed si de statu eius quaestio perseverat, studii vestri sit ut sine oppressione aliqua, legali modo, ad iudicium veniatur; quatenus, dum, veritate cognita, quod iuris ordo suaserit fuerit definitum, neutra se pars aliquod doleat praeiudicium pertulisse. |
| 5 | Mense Maii, indictione prima. |